Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Alterum et Sexagesimum
Persōnae:
Orontius, Quīntus
Orontius, Quīntus
Orontius
Quid ita laetus es?
Quīntus
Quia vēnit pater.
Orontius
Ain’ tū? Unde vēnit?
Quīntus
Lutetiā.
Orontius
Quandō advēnit?
Quīntus
Modo.
Orontius
Iamne salūtāstī?
Quīntus
Salūtāvī, cum ex equō dēscenderet.
Orontius
Quid amplius illī fēcistī?
Quīntus
Calcāria dētrāxī et ocreās.
Orontius
Mīror tē nōn mānsisse domī propter eius adventum.
Quīntus
Nec ille permīsisset, nec ego vellem; praesertim nunc, cum audienda est praelēctiō.
Orontius
Bene tibi cōnsulis, quī temporis ratiōnem habeās. Sed quid pater? valetne?
Quīntus
Rēctē, Deī beneficiō.
Orontius
Equidem gaudeō plūrimum tua et eius causa, quod salvus peregrē redierit.
Quīntus
Facis ut amīcum decet: sed crās plūribus verbīs colloquēmur. Vīdī praeceptōrem, quī iam ingreditur
audītōrium.
Orontius
Eāmus audītum praelēctiōnem.