Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Alterum et Quinquagesimum

Persōnae:
Giraldus, Eliēl
Giraldus
Quī sunt victōrēs hāc hebdomadā?
Eliēl
Ubī erās cum ratiōnēs redderentur?
Giraldus
Accersītus ā patre fueram: sed quī sunt victōrēs? dīc sōdēs.
Eliēl
Ego et Puteānus.
Giraldus
Iamne habuistis praemium?
Eliēl
Habuimus.
Giraldus
Quodnam?
Eliēl
Duodēnās iūglandēs.
Giraldus
Hui! quāle praemium!
Eliēl
Eho, inepte, aestimās ergō praemium ex reī pretiō?
Giraldus
Hīc nihil aliud videō aestimandum.
Eliēl
Sordius es, quī lucrō sīc inhiās. Nōn meministī verbum praeceptōris?
Giraldus
Quod verbum?
Eliēl
‘Nōn lucrī, sed honōris causā datur praemium.’
Giraldus
Nunc reminīscor, quasi per nebulam. Posthāc erō dīligentior.
Eliēl
Sīc tandem sapiēs.