Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Alterum et Quadragesimum
Persōnae:
Dāvīd, Nīcolāus
Dāvīd, Nīcolāus
Dāvīd
Pōtēsne mihi mūtuō dare aliquantulum pecūniae?
Nīcolāus
Quantum petis?
Dāvīd
Quīnque assēs, sī tibi est commodum.
Nīcolāus
Nōn tot habeō.
Dāvīd
Quot igitur?
Nīcolāus
Tantum quātuor.
Dāvīd
Bene sānē: Dā mihi istōs quātuor.
Nīcolāus
Dabō (sī vīs) dīmidium.
Dāvīd
Cūr nōn tōtum?
Nīcolāus
Quia sunt mihi opus duo.
Dāvīd
Dā igitur duōs quaesō.
Nīcolāus
Sed tibi nōn sufficient.
Dāvīd
Petam ab aliquō aliō.
Nīcolāus
Accipe igitur hōs duōs: quandō reddēs?
Dāvīd
Diē (ut spērō) Sabbatī, cum pater ad forum vēnerit.
Nīcolāus
Estō igitur memor.
Dāvīd
Nē timeās.