Dialogi Sacri - Dialogus Tertius Decimus (Liber Tertius)

Fornāx. Dan. 3.

Nebuchodonosōr Babylōniae Rēx ērēctam ā sē statuam auream imperat ā cūnctīs suīs populīs congregātīs adōrārī. Hoc cum Sidrācus, Mēsācus et Abednegō, Iūdaeī, facere recūsāssent, in ignis fornācem coniciēntur. Sed cum ab igne indemnēs fuissent, Nebuchodonosōr ipsōrum Deum sōlum cōnfessus, imperat adōrārī.
Persōnae:
Sidrācus, Mēsācus, Abednegō, Praecō, Delātōrēs, Nebuchodonosōr, Procērēs
Sidrācus
Quōrsum pertinet tanta hominum multitūdō, tam dīversīs nātiōnibus in hunc locum convocāta?
Mēsācus
Nesciō; nisi quod dum videō immānem illam Statuam iussū rēgis ērēctam, metuere incipiō, nē quid rēx impium cōgitet.
Abednegō
Ego quoque valdē commoveor, ac nē velit eam adōrārī, vereor.
Sidrācus
Quid agēmus igitur, sī iusserit?
Abednegō
Nōs vērō nōn adōrābimus: nam hoc quidem esset Deī cultum renūntiāre.
Sidrācus
Quā tandem istud ratiōne?
Abednegō
Rogās? Hominem, vīvam Deī immortālis effigiem, ad pedēs inānis et stupidī, reī mortālis, simulācrī prōcumbere? quid indignius, aut magis impium fierī aut cōgitārī potest?
Mēsācus
At licēbit, perīculī dēprecandī grātiā, cultum simulāre, cum tamen animus in Deō semper fīxus haereat.
Abednegō
Apagesīs. Satisnē sē virō probāret mulier, sī, cum alterī corpus suum prōstitueret, sē tamen virum suum semper in animō ferre dīceret? Haeccine tibi iūsta excūsātiō vidērētur?
Mēsācus
Nēquāquam.
Abednegō
Atquī nōn minus est hoc absurdum. Tūne, quī ūnus es tēipsum, dīvidēs, et alteram tuī partem Deō, alteram Veiōvī addīcēs? Quae tanta animī mollitiae est, aut quae perversitās, nōs quōs honestum esset propter mortālēs Dominōs quamlibet mortem oppetere, quīque id in aliīs laudāmus, metū frangī, et ab officiō et pietāte ergā Deum immortālem dēdūcī?
Sidrācus
Quid ergō cēnsēs?
Abednegō
Subeundum quemvīs cruciātum potius, et fortiter occumbendum, quam tantillum modō dē viā dēflectendum.
Sidrācus
Ō masculum pectus! laudō tē. Equidem ita sentiēbam, sed voluī, quid animī haberēs, tentāre. Vērum ēdicitur silentium, et videō in locō ēditō praecōnem: audiāmus quid prōclāmat.
Praecō
Pāx sit rēbus. Ēdīcō vōbīs, quī ex quācumque nātiōne, populō, linguā, praesēntēs adestis, ut simul atque sonum audiētis tubae, tibiae, citharae, sambūcae, psaltēriī, symphōniae, et reliquōrum concentuum, prōcumbātis, et Sīgnum aureum adōrētis, quod rēx Nebuchodonosōr ērigendum cūrāvit. Quod sī quis nōn pāruerit, continuō in igne candentem fornācem iniciētur.
Sidrācus
Deum immortālem! quod scelus videō! Eōne impietātis et īnsāniae prōlābī hominēs, ut id tanquam Deum colant, quod hominum manū factum, homine dēterius est et īnferius?
Mēsācus
Ō vesāniam! illud vidēsne, ut prōcubuērunt omnēs! Ego certē centiēs morī malim.
Delātōrēs
Vidētisnē illōs trēs Iūdaeōs, quī nōn prōcubuērunt?
Delātōrēs
Videō; nūntiandum id est rēgī.
Delātōrēs
Rēctē sānē: eāmus ad eum.
Abednegō
Adeōne concidisse cōnstantiam, ut in tantō numerō nūllus sit, quem nōn labefactāverit metus?
Delātōrēs
Optāmus tibi, rēx, vītam quam longissimam. Tū ēdictō cavistī, ut omnēs, audītō cantū mūsicō, prōcumberent et aureum simulācrum adōrārent: rebellibusque poenam dēscrīpsistī, ut ignī cremārentur. Nunc hominēs quidam Iūdaeī, quōs tū prōcūrātiōnī Babylōnicae praefēcistī Sidrācus, Mēsācus, et Abednegō, tuum ēdictum contemnunt, neque eōsdem tēcum Deōs colere, neque Statuam adōrāre cūrant.
Nebuchodonosōr
Itane est? Ergō invenientur, quī meum imperium dētrectent? Ergō ego nōn maximus? Properāte, addūcite eōs properē.
Delātōrēs
Fiet.
Nebuchodonosōr
Iam ego eōs docēbō quid sit mihi nōn obēdīre: Iam efficiam, ut sciant mē esse rēgem.
Delātōrēs
Addūcimus tibi hominēs, ō rēx.
Nebuchodonosōr
Itane est, Sidrāce, Mēsāce, et Abednegō, ut vōs neque meōs Deōs venerēminī, neque auream Statuam ā mē ērēctam adōrētis? Quid? Nunc saltem nōn estis parātī, audītīs concentibus mūsicīs, accīdere ad eam? Nam nisi facitis, prōtinus in fornācem immittīminī. Ecquisnam vērē est Deus, quī vōs ā meīs manibus lībereret?
Sidrācus
Nihil sumus sollicitī, quōmodo tibi ad ista respondēāmus. Est Deus, quem nōs colimus, quī et potest nōs ex flammīs servāre; et ex tuīs manibus, rēx, servābit. Quod etsī nōn ita esset, tamen omnīnō (nē tū errēs) neque Deōs tuōs colērēmus, neque ante Statuam inclīnārēmur.
Nebuchodonosōr
Proh deūm atque hominum fidem! tanta esse quenquam audāciā, ut ausit mihi in ōs repūgnāre? Īte, comportāte ligna, subicite ignī alimenta, efficite eum septuplum huius, quī nunc est. Vōs vērō, ō fortissimī virī tōtīus exercitūs comprehendite hōs trēs virōs, colligāte. Eia, quid stātis? Nihil opus est dētrahere vestēs, vincīte ūnā cum omnī amictū. Hem sīc volō; praecipitāte eōs in flammam. Videāmus quid possit eōrum Deus: properāte, ignāvī; ego vōbīs hoc scēptrō comminuam capita. Papae! Vidēte ut flamma eōs hauserit, quī ipsī in flammam aliōs coniēcērunt. Sed quid? Ō rem mīrāculī plēnam! quid ego videō? Eho, meī procērēs, nōnne trēs virōs in ignem cōnstrīctōs iniēcimus?
Procērēs
Factum, rēx.
Nebuchodonosōr
Atquī ego videō quattuor virōs solūtōs in mediā fornāce ingredientēs, illaesōs, et indemnēs: quōrum quārtus fōrma est augustā, et plānē dīvīnā. Ō rem inaudītam! Accēdam propius ad ostium fornācis. Heus, Sidrāce, Mēsāce, et Abednegō, summī Deī cultōrēs, exīte hūc.
Sidrācus
Adsumus, ō rēx, ē torridā flammā, dīvīnā benīgnitāte ēreptī.
Procērēs
Diī bonī! quid hoc reī est? Quanta mīrācula hodiē cernimus! Vidēte, ut ignis in hōrum corpora nūllam vim habuerit, ut nē pilus quidem cremātus sit, ut amictūs integrī nūllā flammae nōtā inustī sint!
Nebuchodonosōr
Grātiās agō Deō Sidrācī, Mēsācī, et Abednegōnis, quī genium suum mīserit ad līberandum suī cultōrēs, quī ipsīus fīdūciā nīxī, spretō rēgis ēdictō, maluērunt sua corpora ad cruciātum trādere, quam ūllī Deō, praeterquam suō ūllum cultum aut honōrem habēre. Itaque dēcernī placet, dēcrētumque in omnibus omnium linguārum nātiōnibus et gentibus prōmulgārī, ut, quī male dē hōc Deō dīxerit, turpissimō exitiō plectātur, ēiusque domus pūblicētur et ēvertātur, illīus facinus memoriā et nōmine locī notētur. Nam, praeter hunc ūnum, praesēns ac salūtis praepotēns Deus, nūllus est.
Sententia
Maxima pars mundī hominēs magis metuit quam Deum. Morī satius est, quam simulācra colere. In iūstissimum quemque gravissimē saeviunt prīncipēs huius mundī. Deus suōs nōvit vel ex mediīs flammīs ēripere. Hī patiendō vincunt.