Dialogi Sacri - Dialogus Tertius (Liber Tertius)

Raguēl. Tob. 10.

Tobiās Raguēlī socerō suō valedīcit, sēcum abdūcēns illīus fīliam Saram, uxōrem suam.
Persōnae:
Tobiās, Raguēl, Sarā
Tobiās
Tū socer Raguēle, tū ā mē postulāstī, ut manērem apud tē diēs quattuordecim, et cum fīliā tuā, uxōre meā Sarā suāviter vīverem; id quod tibi concessī. Nunc fīnīta est diēs; itaque petō abs tē ut mē dīmittās. Meī enim parentēs ambō, diēs numerant, neque putant hoc locō rem esse.
Raguēl
Doleō mē tam parvum spatium ā tē petīvisse. Sed nihil obstat, quō minus id fiat longius. Manē apud mē diūtius: ego mittam ad tuum patrem nūncium, et eī tōtum negōtium renūntiet, nē sit dē tē sollicitus.
Tobiās
Quaesō tē, nōlī mē remorārī: cupiō omnīnō ad parentēs revertī.
Raguēl
Quandō urgēs, nōn remorābor invītum. Ēn trādō tibi meam fīliam Saram, necnōn dīmidium facultātum meārum. Īte fēlīciter. Deus Iova, Deus maiōrum nostrōrum, vōs secundet, mihīque ex vōbīs līberōs mārēs ostendat, quī dīvīnae lēgī dent operam. Agite, dēosculārī vōs volō. Vide, mea fīlia, ut tuum socerum et socrum (quī nunc tuī parentēs sunt) habeās in magnō honōre, marītum dīligās, familiam regās, domum gubernēs, et tēipsam praestēs inculpātam; et, cum bonā pāce profecta, efficiās, ut bonam dē tē fāmam vīventēs adhūc laetī hilarēsque accipiāmus. Et tū, Tobiā fīlī, valē. Iova tē Deus, caelestiissimus salvum perdūcat, mihīque ex tē, et fīliā meā Sarā, līberōs Iovae studiōsōs ēique probātōs ostendat, antequam moriar. Ecce Saram fīliam meam in potestāte tuā, nōlī eam unquam male tractāre. Īte sānē incolumēs.
Sarā
Valēte, parentēs chārissimī: Valēte, cognātī, et amīcī omnēs.
Tobiās
Valē, Socer: Valē, Socrus; valēte omnēs. Ego Iovae grātiās agō, quī mē laetum reddiderit, et tot beneficiīs tam mīrificē affēcerit.
Sententia
Uxōris est sequī virum, et propter eum parentēs patriamque relinquere. Est enim mātrīmōniī coniūnctiō arctiōr quam nātūrae.