Dialogi Sacri - Dialogus Sextus Decimus (Liber Tertius)
Artaxerxēs. 2 Esdr. 2. vel Nehem. 2.
Nehemiās ā rēge Artaxerxe veniam et opēs impetrat eundī īnstaurātum urbem Hierosolymam.
Persōnae:
Artaxerxēs, Nehemiās
Artaxerxēs, Nehemiās
Artaxerxēs
Quī fit ut vultū sīs adeō trīstī, cum nōn aegrōtēs? Mīrum, nī animī trīstitia est.
Nehemiās
Rēx, in perpetuum vīve. Possumne nōn trīstī vultū esse, cum urbs, in quā sepulchra sunt maiōrum meōrum, ēversa sit, et ēius portae igne dēflāgrāverint?
Artaxerxēs
Quidnam ergō petis?
Nehemiās
Sī tibi vidētur, et sī quid apud tē valeō, ut mē dīmittās in Iūdaeam, ad īnstaurandam urbem patriam.
Artaxerxēs
Ego vērō dīmittō. Tū dīcitō, quid tibi ad istud fierī velīs.
Nehemiās
Cūrābis, sī placet, ut mihi dentur litterae ad praetōrēs Syriae, quī mē cūrent dēdūcendum, dum perveniam in Iūdaeam. Deinde litterae ad Asaphum rēgiae silvae custōdem, quī mihi ligna suggerat ad refīciendās portās arcis, quae est aedī coniūncta, urbisque moenia, et domum, in quam sum dīversūrus.
Artaxerxēs
Dabuntur quae petis.
Nehemiās
Agō tibi grātiās immortālēs, Rēx, tibīque fortūnātissimum longissimumque rēgnum precor.
Sententia
Rēgis animum Deus habet in manū, eamque quōcumque vult inclīnat. Cui propitius est Deus, huic conciliat benevolentiam potentium.
Rēgis animum Deus habet in manū, eamque quōcumque vult inclīnat. Cui propitius est Deus, huic conciliat benevolentiam potentium.