Dialogi Sacri - Dialogus Sextus (Liber Tertius)

Achiōr. Iūdithae 5, et 6.

Quaerentī Olofernis dē Iūdaeōrum statū, narrat Achiōr: et quoniam eōs invictōs esse dīcit, (nisi forte Deum suum offenderint) īrātus Olofernis, eum iubet ad Bēthuliēnsēs Iūdaeōs dēdūcī, ut ūnā cum illīs pereat.
Persōnae:
Olofernis, Achiōr, Procērēs
Olofernis
Narrāte mihi, vōs Chananaeī, dē istīus nātiōnis hominibus quī in montānīs habitant; quās incolant urbēs, quantam habeant cōpiārum multitūdinem, quā rē plūrimum valeant et possint, quō rēge et exercitūs duce ūtantur, et cūr sōlī ex occidentālibus mihi obviam venīre neglēxerint.
Achiōr
Audī, domine, ōrātiōnem servī tuī. Ēnūntiābō tibi rem omnem, ut sēsē habet, dē gente istā montānā, quae fīnitimōs tibi fīnēs incolit: neque ūllum ex ōre meō mendācium excidet. Hominēs sunt prōgnātī ā Chaldaeīs, quī prīncipiō Mesopotāmiam, incoiuērunt. Cum enim deōs patriōs Chaldaeōrum dētractārent, patriīsque mōribus relictīs, ūnum sibi Deum caelestem ad adōrandum dēlēgissent, ab illīs exagitātī, in Mesopotāmiam aufūgērunt. Ibī cum aliquamdiū commorātī essent, iussī ā Deō suō in Chananaeam commigrāre, pāruērunt; atque in Chananaeis commorātī, magnum aurī argentīque et pecoris numerum comparāvērunt: Posteā, dominānte fame, in Aegyptum dēvēnērunt; ubī tamdiū incoiuērunt, dōnec in innumerābilē hominum multitūdinem excrēvērunt. Deinde cum ā rēge Aegyptī crūdēlius tractārentur, et laterēs cōnficere indīgnē et labōre servīlī cōgerēntur, Deum suum implōrāvērunt, quī tōtam Aegyptum inēlūctābilibus calamitātum ictibus perculit. Quibus malīs coāctī Aegyptiī, eōs tandem ab sēsē ēmīsērunt. Sed posteā, remissō malō, cum eōs fugientēs revocāre, rūrsusque in servitūtem redigere cōnārentur; Deus illīs mare rubrum disclūsit, ita ut ab utrōque latere aqua in mūrī firmitātem concrēta staret, quā illī viā in siccō per medium maris solum pertrānsīvērunt. Eōdem Aegyptius exercitus cōnsecūtus, aquā submersus ita est, ut ex innumerābilī multitūdine nē nūncius quidem ēvāserit. Trāiectī mare rubrum, in sōlitūdinem montis Sīnā vēnērunt ubī mortālium nēmō cōnsistere unquam, aut habitāre potuerat: ibī dulcēs ex amārīs fontēs ad bibendum habuērunt, et victum dē caelō per quadrāgintā annōs accēpērunt. Ac quōcumque unquam vēnērunt, Deus eōrum hostēs prō eīs, nūllō arcū, nūllā sagittā, nūllō scūtō, nūllō gladiō dēbellāvit; nec unquam huic gentī restitit potuit, nisi eō quandō ā suī Deī cultū dēflēxit. Nam quotiēs alium Deum quam suum coluērunt, direptī sunt, et omnēs ā bellō contumēliās pertulērunt. Quotiēs autem Deī suī cultum repetīvērunt, Deus eīs caelestiissimus resistendī vīrēs dedit. Ad extrēmum, Chananaeōs, Iebusaeōs, Pherezaeōs, Hettaeōs, Hēvaeōs, Amorrbaeōs, et fortissimōs quōsque Hesebōniōs dēlēvērunt, eōrumque agrōs et oppida occupāvērunt. Ac quamdiū sēsē ā Deō suō offendendō continuērunt, multīs bonīs fruitī, eōque suō (quī imprōbitātem ōdit) prosperō ūsī sunt. Et ante haec tempora, cum ab eā vīvendī ratiōne quam eīs Deus trādiderat dēclīnāvissent, dīversīs dīversārum gentium bellīs profligātī, et tandem frequentēs extrāneās regiōnēs captīvī abdūctī sunt, eōrumque et fānum solō aequātum, et oppida capta, et ab hostibus compīlāta sunt. Sed nunc ad Deum suum conversī, ex dispersiōne ac dissipātiōne congregātī sunt, dēsertōsque montēs occupāvērunt, et Hierosolymam (in quā eōrum sacrārium est) obtinuērunt. Quāre disquīrendum est, domine, sī qua in offēnsā sunt apud Deum: Nam sī sunt, facile eōs, ipsō concēdente, superābimus. Quod sī nihil ab eīs est commissum, bellō supersēdendum cēnseō: nē, Deō prō eīs propūgnante, īnfāmiam apud omnēs mortālēs subeāmus.
Procērēs
Quis est iste quī tantum tribuit Īsraēlītīs, ut eōs putet Nebuchodonosōrī posse resistere? hominēs imbellēs, et reī mīlitāris ignārōs, quī, mehercule, ūnum tuī, Olofernis exercitūs impetum sustinēre nōn potuērunt. Invādāmus modō, et Achiōrī ostendāmus, eōs posse superārī.
Olofernis
Quoniam tū nōbīs istud ōrāculum, praeclāre vātēs, ēdidistī, Īsraēlitēs ā Deō suō dēfēnsum īrī; ut intelligās, ūnum esse deum Nebuchodonosōrem, contrā cuius invictam potestātem nē illōrum quidem Deus stāre possit; nōs quī ab eō missī sumus, illōs ad ūnum funditus ad interneciōnem ita dēlēbimus, et equitātū prōculcābimus, ut eōrum montēs sanguine redundent, et campī corporibus compleantur; citiūsque illōs ad fugam, quam nōs ad perdendum, vīrēs dēficient. Haec est tōtius orbis dominī Nebuchodonosōris indēclīnābilis sententia. At tū, Ammōnitārum mercēnārie, Achiōr, quī tam dīvīnum nōbīs ōrāculum effātus es, estō sānē tantae particeps potentiae, et quōs nōbīs antepōnis, ad eōs dēfice, ut cum eīs potius, ut dignus es, pereās, et inter eōs, ā nostrā aciē contrūcīdātus dēs poenās. Quod sī tantum tuae superstitiōnī cōnfīdis, ut mē, quae suscipiō, praestāre nōn posse crēdās; quid metū exalbēscis? Hīc tibi tūta sunt omnia: nōn perībis, nisi cum illīs, quōs perīre nōn posse vāticinaris. Vōs, meī satellitēs, abripite hunc Bēthuliām ad suōs Īsraēlitās; ut illōrum potius exitūs, quam nostrae sit socius victōriae.
Sententia
Vēritās invīsa mundō. Etiam dē vēritāte rogantēs, vēritātem audīre nōlunt. Assentātōrum plēnae sunt domūs, aulaeque potentum. Assentātōrem quī amat, ruīnam amat. Cāsum antecedit superbia.