Dialogi Sacri - Dialogus Septimus Decimus (Liber Tertius)

Nehemiās. 2 Esdr. 5. vel Nehem. 5.

Expostulant pauperēs Iūdaeī dē dīvitum ergā sē inīquitāte avāritiāque. Et Nehemiās dīvitēs cōgit in ōrdinem.
Persōnae:
Plēbeiī, Nehemiās, Prīmātēs, Sacerdōtēs, Populus
Plēbeiī
Magnus est tum noster, tum nostrōrum līberōrum numerus; comparandum est inde frūmentum, quō vīvāmus.
Plēbeiī
Oppīgnorandī sunt fundī nostrī, et vīneae, et domūs, ut nōs frūmentō contrā famem mūniāmus.
Plēbeiī
Iam prō nostrīs agrīs, et vīneīs, ad tribūtum rēgī pendendum, pecūniam sūmpsimus mūtuam. An aequum est, ut cum ēiusdem nōbīscum cōnsanguinitātis sint aliī, eademque sit līberōrum eōrum atque nostrōrum condiciō, nōs tamen līberōs nostrōs in servitūtem dēdāmus, sintque iam fīliārum nostrārum nōnnūllae ēmancipātae, neque eās vindicāre possīmus, cum fundōs et vīneās nostrās teneant aliī?
Nehemiās
Ō indignum facinus! Itine vērō, prīncipēs, foenus ā vestrīs exigitis? Ergō nōs cōnsanguineōs nostrōs Iūdaeōs, in extrēneās gentēs venditōs, prō nostrīs vīribus redēmerimus, et vōs eōsdem emetis ut dominōs nōn āmīserint, sed mūtāverint; nōn rēctē facitis. Nōnne in metū Deī nostrī vīvitis? ut barbarōrum hostium nostrōrum vituperātiōnem ēvitētis? Ego quoque, et meī cognātī, atque famulī, argentum eīs frūmentumque mūtuō dedimus. Agite, remittāmus hoc nōmen. Reddite eīs hodiē agrōs suōs, et vīneās, et olīvēta, et domōs: tum centēsimam condōnāte argentī, et frūmentī, et vīnī, et oleī, quae eīs mūtuō dedistis.
Prīmātēs
Reddēmus, neque ab eīs quicquam exigēmus: Sīc faciēmus, ut tū hortāris.
Nehemiās
Vōs vērō, sacerdōtēs, iūrāte vōs ita factūrōs.
Sacerdōtēs
Faciēmus.
Nehemiās
Ergō quemadmodum ego meum gremium excutiō, sīc, quīcumque nōn haec praestiterit, eum excutiat Deus ex domō et labōre suō: sīcque estō excussus, vacuusque.
Populus
Āmēn.
Sententia
Avārō homine nihil est inīquius. Avārus animam vēnālem habet. Multum pollet, etiam apud inīquōs, Iūstus et gravis homō.