Dialogi Sacri - Dialogus Septimus (Liber Tertius)
Iūditha. Iūdithae 8.
Iūditha Bēthuliēnsium prīmātēs obiūrgat, quod dē urbis dēditiōne pāctī sint; et eōs cōnsōlāta, sēsē ad eōs succurrendum parat.
Persōnae:
Iūditha, Oziās, et caeterī Senātōrēs
Iūditha, Oziās, et caeterī Senātōrēs
Iūditha
Attendite, prīmātēs populī Bēthuliēnsis. Prōmīsistis populō, et quidem interpositō iūsiūrandō, vōs urbem hostibus post quīnque diēs esse dēditūrōs, nisi Deus vōbīs intereā tulerit auxilium. Itane vērō tempus dīvīnae statuitis misericordiae? Et eī diem vestrō arbitriō dīcitis? Hoccine tandem est Deum ad clēmentiam pellicere an ad iracundiam īnstīgāre? Dīcite mihi vōs quī Deī voluntātem in certum quoddam curriculum inclūditis, potestitne, nōn dīcam Deī, sed hominum animus quī sit, et cōnsilium, pervēstīgāre? Quid Deī hōrum omnium auctoris? mentemne ēius tenētis? Nihil minus, frātrēs. Nōlīte Deī īram prōvocāre: quī sī nōlit īnfrā quīnque diēs auxiliārī nōbīs, at potest īnfrā quot volet; potest nōs quōlibet diē vel tūtārī, vel hostium crūdēlitātī obicere. Vōs vērō nōlīte Deī quasī vadārī cōnsilium. Neque enim is est, quī aut mīnīs, hominum mōre, terrendus, aut arbitriō cuiusquam sit coercendus. Quāre, expectēmus ab eō salūtem, ēiusque auxilium petāmus. Spērō eum, prō suā facilitate, nostrās precēs audītūrum, praesertim, cum nūlla hodiē in nostrō genere neque tribūs extent, neque nātiō, neque populus, neque cīvitās, quae deōs colat fabrīlēs: quae rēs superiōribus temporibus in causā fuit, ut patrēs nostrī bellō et dīreptiōnibus vastātī, et ab hostibus magnā clāde concīsī sint. At nōs alium Deum nōn agnōscimus; unde spērāre dēbēmus, eum nōn esse nōs nostrīque genus dēspectūrum. Quod sī in hostium potestātem venīmus nōn tantum nōbīs nocuērimus, sed etiam reliquae Iūdaeae; nostraque sacrāria dēpēculanda relīquerimus: quōrum polūtiōnem, et cōnsanguineōrum nostrōrum metum, et nātiōnis captīvitātem, et nostrārum possessiōnum vastātātem, Deus temeritātī nostrae accepta feret, et ā nōbīs poenās repōscet, ubīcumque gentium sumus servitūrī, ut ā nostrīs dominīs indignitātēs omnēs et contumēliae nōbīs sint perferendae. Neque enim tālis servitūs nōbīs Deī grātiam, sed hominum afferet īnfāmiam. Quamobrem frātrēs (quandōquidem ā vōbīs aliōrum animī pendent, vōbīs sacrārium, vōbīs fānum, vōbīs āra nītitur) dēmōnstrāte cōnsanguineīs nostrīs, nōn esse dēspērandum, contrāque, quicquid acciderit, fortiter esse et cōnstanter ferendum: Deōque in hīs omnibus grātiās agendās, quī nōs tentat, sīcut ōlim patrēs nostrōs tentāvit. Recordāminī Abrahāmum, Īsaacum, Iācōbum, Mōsēn, dēnique omnēs vērōs Deī cultōrēs et amīcōs, quot, quantōs, quam variōs perpassī sint dolōrēs. Commūte nunc alterā ex parte eōs, quī Deī tentātiōnis impatiēntēs, contemptius dē eō, et gravius, et sēnsērunt, et locūtī sunt; ut foedē perditī, et ā serpentibus exanimātī sint. Quāre nē hōrum dēspērātiōnem sequāmur, sed illōrum superiōrum fīdūciam imitemur, cōgitēmusque nōs nōn ut hostēs extrēmō suppliciō affīcī, sed ut servōs noxiōs salūtārī verberātiōnis medicīnā corrīgī.
Oziās
Rēcta tū quidem omnia, et quae nēmō neget. Neque nunc prīmum tua prūdentia, intelligentia, cōnsilium innōtēscit; quīn iam ab ineuntē aetāte vulgō compertum est, ista esse in tē singulāria. Sed et plēbem sitīs ad efflāgitandum, et nōs plēbs ad iūrandum adēgit; quod iūsiūrandum violāre nōbīs nefās est. Quōcircā precāre tū prō nōbīs Deum, quae pia et religiōsa mulier es, ut pluvia nostrōs lacūs impleat, nē sitiū dēficiāmus.
Iūditha
Quemadmodum igitur id, quod dīxī, ā Deō esse sentītis; ita etiam id, quod facere dēcrēvī, an ab eōdem proficīscātur, perīculum facite: Deumque ōrāte, ut meum cōnsilium comprobet. Sum enim facinus editūra, quod omnis posteritātis memoria concelebret: Vōs hāc nocte ad portam eritīs, ego cum ancillā meā exībō: ac spērō fore, ut Deus, īnfrā diēs, post quōs urbis dēditiōnem concessistis, per mē Īsraēlītīs subveniat. Sed nōlō vōs in meum propositum inquīrere, (neque enim vōbīs, nisi rē perfectā, ēnūntiābō,) neque quicquam aliud, nisi Deum prō mē ūsque ad meum reditum ōrāre.
Oziās
Bene valē, Deō tibi ad hostium ultiōnem viam praecūnte.
Sententia
Deō praescrībendum nōn est. Īnsontibus etiam in summā dēspērātiōne, dē Deō bene spērandum est. Magnum innocentia praesidium.
Deō praescrībendum nōn est. Īnsontibus etiam in summā dēspērātiōne, dē Deō bene spērandum est. Magnum innocentia praesidium.