Dialogi Sacri - Dialogus Quintus Decimus (Liber Tertius)
Hāmān. Esthaerae 7.
Esthera rēgīna reī Assuērō patefacit perfidiam Hāmanis in Iūdaeōs, eamque ob causam rēx illum iubet in crucem tollī, ab eō ipsō ērēctam ad tollendum in eam Mardochāeum Iūdaeum.
Persōnae:
Assuērus, Esthera, Hāmān, Harbōna
Assuērus, Esthera, Hāmān, Harbōna
Assuērus
Lautē sānē et prōlixē ā tē acceptī sumus, rēgīna, uxor chārissima. Quamobrem rogēs iam quidlibet, licet; id rogātum ferēs. Dīc quid petās: vel sit dīmidium rēgnī meī, tamen impetrābis.
Esthera
Sīquidem habeō tē propitium, Ō rēx, et sī ita tibi vidētur, vītam mihi meīsque populāribus concēdēs. Hoc ūnum petō. Nam sumus prōditī, et indignissimō crūdēlissimōque exitiō dēstinātī. Quod sī servitūtī addicerēmur, equidem tacita ferrem: quanquam indignus esset hostis, quī tantum rēgī damnum comparāret.
Assuērus
Ō superī! Quis hominum est tam audāx, ut id ausus sit etiam cōgitāre? Aut ubī is est?
Esthera
Ecce hīc adest hostis īnfestissimus, homō hominum, quantum est, pessimus, Hāmān.
Assuērus
Proh Deūm atque hominum fidem! Ō Caelum! Ō terra! ardeō: tanta inventum esse quenquam audāciā.
Hāmān
Sīc ita īnflammātus. Quantum ego illum videō, rēs mihi ad restim redit. Sed tamen tentābō animum rēgīnae, sī forte misereāscat meī: quod sī hoc nōn succedat, āctum est, illicet, periī. Rēgīna, iam nōn dēprecor culpam: merus, fateor; nec potest ūllum supplicium maius esse meō crīmine: Sed tē per genua amplectēns, per istam clēmentiam.
Assuērus
Quem neque pudor, neque mea Maiestās dēterruit. Sed quid videō? Atat etiam ad lectum rēgīnae? Ō magne Iuppiter! etianmne ut rēgīnam domī apud mē vī comprimat? corripite, vēlāte vultum: Indignus est quī lūcem intueātur.
Harbōna
At etiam, sī sciās, quid māchīnātus sit in Mardochāeum, hominem dē tē, rēx, optimē meritum, utpote per quem facta in tē coniūrātiō patefacta sit. Crucem ante domum suam in altitūdinem cubitōrum quīnquāgintā ērigendum cūrāvit, in quam eum tolleret.
Assuērus
Percommode cadit, auctōrem in eam tollite, ut eādem, quā aliōs captat, viā capiātur.
Sententia
Muliebrium illēcebrārum magna vīs est in utrumque partem, hoc est, vel ad nocendum, vel ad iuvandum. Malum cōnsilium cōnsultōrī pessimum. Impiī ipsōrum suōrum laqueō iugulantur.
Muliebrium illēcebrārum magna vīs est in utrumque partem, hoc est, vel ad nocendum, vel ad iuvandum. Malum cōnsilium cōnsultōrī pessimum. Impiī ipsōrum suōrum laqueō iugulantur.