Dialogi Sacri - Dialogus Quartus Decimus (Liber Tertius)

Baltasār. Dan. 5.

Accersītus ex mātrīs cōnsiliō ā Baltasāre Babylōniae rēge Daniel vātēs, eī legit et explānat scrīptum manūs in pariete quod Chaldaeī nōn potuērunt.
Persōnae:
Baltasār, Rēgīna, Daniel
Baltasār
Nūllumne esse sē vōbīs, quī hoc legere et explānāre possit? Ō hominēs ad nūllam rem idōneōs! Quid attinet vōs tantō honōre esse, sī cum maximē opus est, tum minimē potestis?
Rēgīna
Rēgem multum diūque salvēre iubeō. Audīvī ut tū tē cruciēs, et aestuēs, quod nēmō possit tibi hoc scrīptum ēnucleāre. Sed nē tē afflictā, nēve tantopere pertimēsce. Vir quīdam in tuō rēgnō, mente sānctissimōrum deōrum praeditus, cuius excellēns perfectaque doctrīna, perītia, sapientia, tempore patris tuī cognita perspectaque fuit: quō nōmine rēx eum magōrum, hariōlōrum, dīvīnōrum, Chaldaeōrumque magistrum esse voluit, quō eum Daniel (nam id est eī nōmen, quanquam rēx Baltasārem nūncupāvit) compertum esset singulārī ingeniō et prūdentiā valēre, inque somnōs interpretandōs, ambiguīsque aperiendīs, et obscūrīs dēclārandīs, longē aliōs omnēs antecellere. Proinde sī mē audiēs, eum ēvocābis, ut tē istā difficultāte līberēret.
Baltasār
Ēvocētur sānē.
Rēgīna
Mox aderit, nē trepidā.
Daniel
Adsum tuō accersitū, Ō Rēx.
Baltasār
Tūne es ille Daniel, ex captīvīs Iūdaeīs, quōs meus pater hūc ē Iūdaeā trādūxit?
Daniel
Etiam.
Baltasār
Audītō tē afflātū augustissimōrum deōrum agī, scientiāque et prūdentiā atque sapientiae facile prīncipem esse. Eam ob rem tē advocāvī. Sed, quam ad rem audī. Cum hīc laetō solūtōque animō opīparē cōnvīvārer, ūnā cum meī rēgnī optimātibus; ecce extitit quaedam quasī manus, quae digitīs īnscrīpsit in tēctōriō parietis, ē regiōne candēlābrī, ea quae tū vidēs: ad quae explicanda ēvocāvī omnēs Babylōniōs sapientēs: sed eōrum nēmō, nōn modō interpretārī, sed nē legere quidem potest. Tē autem accēpī implicāta ēvolvere, et obscūra optimē dēclārāre posse. Nunc itaque, sī potes hoc legere, et mihi quid sit ēloquī, purpurā et aureō torque īnsignītus, tertium rēgnī prīncipātum obtinēbis.
Daniel
Tua tibi dōna habētō, aut aliī largītor. Ego tamen hoc scrīptum et legam, et tibi plānum faciam: itaque adēs animō. Ō Rēx! Nebuchodonosōrī patrī tuō ōlim largītus est Deus magnīficum Rēgnum, splendōremque ēgregium; quā dē causā omnēs eum gentēs et nātiōnēs trepidē metuēbant: quippe quī quōscumque vīsum erat, interimeret, caederet, efferret, dēprimeret. Sed cum iam secundīs rēbus ēlātus intemperanter superbiret, et animōs tolleret, dē soliō dēturbātus est, et, omnī splendōre āmissō, ex hominum cōnsortiō ēiectus: tum ad brūtam nātūram, sēnsumque trānslātus, inter ferās habitāvit; et herbārum pāstū boum rītū dēlectātus, ventōs imbrēsque, et omnēs nātūrālēs caelī mūtātiōnēs nūdātō corpore pertulit, dōnec tandem recognōvit summum illum Deum terrestris huius imperiī prīncipem esse, et eī, quem vellet, praeficere. Tū quoque, Baltasār, quī es ēius sētū ēditus, nihilō tē modetiōrem praebuistī, cum tamen ea omnia praeclāra scīrēs: sed tē contrā caelōrum Dominum īnsolentius gessistī, et nūmē vāsa terrestris ēius Domiciliī proferrī iussistī, quibus tū, tuīque procērēs et uxōrēs iūstae, cum concubīnae, in bibendō vīnō abūsī estis. Quīnetiam Deō celebrāvistī aureōs, argenteōs, aēreōs, ferreōs, ligneōs, et lapideōs, quī neque cernunt, neque audiunt neque sentiunt; Deō autem, in cuius hanū tua vīta et tua omnia sunt, nūllum honōrem habuistī. Quāre ab eō missa est haec manus, cuius scrīptum hoc est: Mēnsus est, mēnsus, ponderāvit et dīvīsit. Sēnsus autem: mēnsus est, mēnsus est Deus rēgnum tuum, et id cōnsummāvit: Ponderāvit; ponderātus es in trūtinā, et inventus levior: Dīvīsit: dīvīsum est tuum rēgnum, et Mēdīs Persīsque distribūtum.
Sententia
Cum maximē opus est, tum minimē iuvant huius mundī sapientēs. Cum trepidat et nihil potest hūmāna sapientia, tum maximē sēsē exerit dīvīna. Quī aliēnō exemplō nōn sapit, is ē perīculō malōque dignus est. Hominum miseria in Deī sunt arbitriō.