Dialogi Sacri - Dialogus Primus (Liber Tertius)
Tobias. Tob. 4. & 5.
Tobaeus Tobiam fīlium suum pietātem docet. Deinde iubet, ut ducem quaerat ad petendam ex Mediā pecūniam, ibī ā sē dēpositam. Tobias Genium, quī sē hominem simulābat, nactus, cum eō proficīscitur.
Persōnae:
Tobaeus pater, Tobias fīlius, Raphaēl genius, Anna Māter
Tobaeus pater, Tobias fīlius, Raphaēl genius, Anna Māter
Tobaeus
Cum ex hāc vītā discesserō, nāte, sepelītō mē honōrificē. Tum autem mātrem tuam honōrātō, nēve eam dōnec vīvet dēseritō, nēve eī parum mōrigerandō vītam reddās acerbam. Recordāre, fīlī, quot dolōrēs perpessa fit propter tē, cum essēs in ēius uterō. Cum igitur vītam fīnīverit, eam mēcum honestē sepelītō in eōdem sepulchrō. Ac per omnem vītam mementō Creātōris tuī, nēve eum offende, ēiusve praecepta omitte. Quantumcunque tibi Iova largītus erit, dē eā nē parcītō līberālitātem exercēre. Ad hominēs inhūmānōs nē tē aggregāveris. Ā respiciendīs egentibus Īsraēlītīs nē abhorrueris, nē Iova vīcissim, tuīs temporibus adversīs, ā tē respiciendō abhorreat. Quod sī tuae facultātēs nōn ferent, ut largē id faciās; at prō eō, quantum id erit, quod suppeditābit, nē parce in benīgnitātem cōnferre; ut dīvitiās tibi, et argentī aurīque thēsaurōs in beneficentiā repositōs habeās. Nam thēsaurī nihil impiōs iuvant. At haec virtūs ā morte vindicat: ac quisquis beneficentiam exercet, Deī cōnspectum vidēbit; quemadmodum habet scrīptum illud, Ego per beneficentiam cōnspectum tuum vidēbō; quam quī exercent, caelestēs habendī sunt. Tū ergō, nāte, corpus tuum ab omnis libīdinis obscēnitāte tuēre, uxōremque dē tuā cognātiōne dūcitō nēquāquam aliēnigenam, aut alius sanguinis, quam tuōrum maiōrum. Nōs enim vātum prōgeniēs sumus. Memorī repete Abrahāmum, Īsaacum, Iacōbum, quī uxōrēs dē suā sibī gente ascīvērunt, extrāneōrum affīnitāte repudiātā; eōque līberīs fortūnātī fuērunt. Animum intende, fīlī, ad ea quae agis. Quod tibi nōlīs fierī, aliīs nē facitō. Operāriī mercēdem nē retinētō noctem ūnam post eum diem in quem cum eō pactus eris: ut tuō tē praemiō remūnerētur Deus. Corpus tuum ab ēbriētāte abstinētō. In nūllā nēquitiā tē oblectāveris. Dē tuō victū largīre ēsurientibus. Dē tuō vestītū indue nūdōs. Quod tibi supererit, id omne in beneficentiam cōnfer, neque id gravāte; hoc est vērē pāne et vīnō sepulchra iūstōrum perfundetō. Audī et attende cuilibet, quī modō vērum tibi cōnsilium det. Ab Iovā omnibus temporibus pete, ut tuās ratiōnēs, cōnsiliaque dīrigat: neque enim hominī in manū positum est cōnsilium, sed cum Deō Opt. Max. quī quicquid vult, efficit, aliōs dēprimēns, aliōs efferēns. Haec mea dicta et praecepta omnia cōnservātō, et nunquam nōn ante oculōs habētō, fortīque et īnfrāctō animō estō. Nam Iova tibi auxiliō praesidiōque erit, sī eī tōtō animō tōtōque pectore studueris. Nunc, nāte, illud tibi indicābō dē pecūniā, quam habeō apud Gabēlem, mihi cognātiōne propinquum (ea est decem argentī talenta) Rage in Mediā: nam incertum est quandō sim moritūrus. Tū, fīlī, sī Iovam metuēris, tēque ab omnī scelere cōnservāveris, magnās ab eō opēs cōnsequerēs.
Tobias
Omnia, ut praecēpistī mihi, pater, sīc faciam: sed velim mihi cōnsilium dēs, quā ratiōne queam istam ā Gabēle pecūniam recuperāre. Nam neque ille mē, neque illum ego agnōscam, neque quō sīgnō repetam pecūniam sciō, neque, quā viā eātur in Mediam teneō.
Tobaeus
Quod ad sīgnum pertinet, hoc dīcēs: Mē, cum ille mihi marsupium suum trādidisset, dīxisse, Accipe dē manū meā; atque ex quō eī argentum in manum trādidī, annum hunc esse vīgēsimum. Dē viā autem; quaere tibi iam hominem aliquem fidēlem, quī tēcum vadat, cui praemium dabimus. Proficīscere, fīlī, adhūc vīvente mē, et argentum pete. Iova tē Deus Īsraēlītārum in itinere cōnservet; tibīque benevolentiam, studium, misericordiam, et illīus, et omnium, quī tē vidēbunt, conciliet; tēque, nōbīs sospitem et incolumem et dūcat, et redūcat, ante meum interitum.
Tobias
Eō igitur ad conquīrendum ducem: et fortasse praestō adest quī faciat. Nam videō iuvenem quendam in viā stantem accinctum, et ad iter (ut vidētur) parātum.
Raphaēl
Adulēscēns, cuius es?
Tobias
Domine, potesne mēcum in Mediam proficīscī?
Raphaēl
Equidem nōvī viās omnēs, sumque aliquandō ūsus hospitiō Gabēlis gentīlis nostrī, agentis Rage, in fīnibus Mediae, quae Ragēs distat ab Ecbatānīs itinere duōrum diērum, estque montāna: Ecbatāna autem in campestrī locō posita sunt.
Tobias
Praestolāre paulisper, sī placet, dum hanc rem patrī renūntiātum eō: nam magnopere cupiō tē comitem habēre, tibīque dabō mercēdem prō itinere.
Raphaēl
Properā. Ego hīc manēbō dōnec redeās: nōlī diūtius morārī.
Tobias
Nactus sum virum bonum, pater, nostrī generis, quī mēcum proficīscātur.
Tobaeus
Ēvocā eum ad mē, ut scīsciter unde terrārum sit, et an satis fīdus sit tibi futūrus comes.
Tobias
Faciam. Heus accersiris ā patre meō.
Raphaēl
Eō.
Raphaēl
Salvē, vir dīvine.
Tobaeus
Sī salvēs, cūr mihi haec ūsū veniunt, ut oculīs captus in tenebrīs caecus sedeam?
Raphaēl
Quī tibi oculōrum lūcem caecandō adēmit, idem tē, quia vir bonus es, sānābit.
Tobaeus
Ita faxit Iova. Sed ad rem. Meus hīc fīlius Tobiās vult īre ad Mediam, frāter poterisnē īre cum eō? Et ego tibi mercēdem dabō.
Raphaēl
Poterō, quippe quī viās omnēs nōverim omnemque illam regiōnem perāgrāverim, et montēs teneam.
Tobaeus
Cuius es? Cuius generis et quā ex cīvitāte?
Raphaēl
Quid amplius quaeris? cum mercēnārium habeās, quī tuum fīlium comitētur ex tuī animī sententiā.
Tobaeus
Frāter, nōmen tuum scīre velim, et cuius nātiōnis sīs.
Raphaēl
Ego sum Azariās Hananeēlis Fīlius, dē familiā Salōmithī maiōris, tuus gentīlis.
Tobaeus
Quod salūtāre faustumque sit. Sed nōlī aegrē ferre, frāter, quod voluerim tuae familiae genus cognōscere: meus gentīlis es, ēgregiā et nōbilī ortus familiā. Nimīrum nōstī Hananeēlem et Nāthanem, duōs Salōmithī fīliōs; quī mēcum ībant Hierosolymam, cum Īsraēliticam terram incolērēmus, mēcumque ibī adōrābant, neque unquam ad deōs peregrīnōs, quī in eā regiōne habēbantur, dēfēcērunt: quod caeterī gentīlēs nostrī fēcērunt. Quāre vāde, frāter fēlīciter cum fīliō meō, et reditō fēlīciter, adiuvante Deō. Ego tibi in singulōs diēs drachmam solvam, et victum, ut fīliō. Quod sī vōs Deus opt. max. salvōs redūxerit, istud tibi praemium augēbō.
Raphaēl
Omitte timōrem. Nam ego cum fīliō tuō, salvus cum salvō, et ībō, redībō.
Tobaeus
Comparā tibi, Tobiā fīlī, quae ad profectiōnem sunt necessāria, et proficīscere cum istō frātre. Deus omnipotēns vōs incolumēs dūcat et redūcat, et vōbīs hoc iter ductū Geniī suī prosperet.
Tobias
Valēte, meī parentēs observandī.
Tobias
Valē, et ambulō prosperē.
Anna
Oh, oh, oh, oh!
Tobaeus
Quid flēs?
Anna
Rogās? nihilne verēris puerum abs tē āmittere quī in oculīs nostrīs observandō, nostram senectūtem redderet leviōrem? Quasī vērō nōn nōs sine illō argentō alitūrus esset Deus noster.
Tobaeus
Nē time, soror. Nam et prosperē ībit, et incolumem ad nōs revertum tū ipsa tuīs oculīs aspiciēs. Deus eī noster Genium attribuet, quī eī iter bene fortūnet, eumque salvum redūcat.
Anna
Eheu!
Sententia
Parentum est, fīliōs docēre pietātem. Piōrum cūram mandāvit Deus geniīs suīs.
Parentum est, fīliōs docēre pietātem. Piōrum cūram mandāvit Deus geniīs suīs.