Dialogi Sacri - Dialogus Octavus (Liber Tertius)
Olofernēs. Iūdithae 10, 11, et 12.
Iūditha ad Olofernem perdūcta, eī per dolum prōmittit dē Iūdaeīs victōriam.
Persōnae:
Excubitōrēs, Iūditha, Mīlitēs, Olofernēs
Excubitōrēs, Iūditha, Mīlitēs, Olofernēs
Excubitōrēs
Cuius es, mulier? Unde, et quō?
Iūditha
Ex Hebraeīs: sum quōs quia explōrātum habeō ventūrōs in vestram potestātem, ab eīs trānsfugiō, mēque ad Olofernem Imperātōrem recipiō, ut eī illōrum arcāna aperiam, viamque dēmōnstrem, quā omnibus, montānīs, sine suōrum cuiuspiam caede, potiātur.
Excubitōrēs
Bene tuae vītae prōspexistī, quae ad dominum nostrum venīre, et citō venīre dēcrēveris. Nōs tē ante eum sistēmus. Quō cum pervēneris, nōlitō animō formīdāre, quō minus rem omnem et expōnās. Nam, hoc tibi cōnfīrmāre possumus, tē eō beneficiō esse ūsūram. Dēdūcāmus eam ad Imperātōris tabernāculum. Vōs reliquī intereā excubiās nihilōminus habēte. Nōs centum eam dūcēmus.
Mīlitēs
Heus tū, quod tam māne tantō studiō et frequentiā festīnātur?
Mīlitēs
Dīcitur trānsfugam quandam Hebraeam ad Imperātōrem dūcī, quae sit mīrābilī pulchritūdine.
Mīlitēs
Accurrāmus. Ō venustātem incrēdibilem! Quis mīlitiam dētrectet adversus Hebraeōs, quī tālēs habeant mulierēs; Prō quibus pugnandō, occumbere quis dubitet?
Iūditha
Salvē, Imperātor maxime.
Olofernēs
Allevāte eam, meī satellitēs. Bonō animō es, mulier, dēpōne animī metum. Nam ego nēminī unquam malefēcī, quī terrārum orbis dominō Nebuchodonosōrī servīre voluerit. Quod nisi tuī mē, montium fīdūciā, contempsīssent, nunquam ego meam in eōs hastam vibrāvissem. Sed ipsī sibi malum hoc cōnflāvērunt. Vērum dīc mihi, quam ob causam ab eīs ad nōs perfuga trānsieris. Nam ad salūtem vēnistī. Sūme animum: vīvēs et in hanc noctem et in posterum, neque tibi quisquam offīciet; contrāque, tēcum bene agētur, quōmodo solet cum servīs dominī meī rēgis Nebuchodonosōris.
Iūditha
Attende igitur quae dīcam, domine, et ea memōriae mandā. Dīcam autem nihil vanum, (absit;) sed ea dīcam, quae sī sequī volēs, rem tibi perfectam tradet Deus; neque tuus tē cōnātus frūstrābitur. Ita vīvat omnium terrārum rēx Nebuchodonosōr, et ēiusdem tibi concrēdita potestās, ā quō ad omnēs mortālēs corrigendōs missus es, ut per tē nōn sōlum, hominēs illī servient, vērumque etiam ferae, pecora, volucrēs sub ēius imperium tuā virtūte subicientur. Nam nōn sōlum dē tuā sapientiā tuaque ingeniī acūmine fāma apud nōs percrēbuit; sed etiam per omnēs iam ōrās sermōnēs dissipātī sunt, tē ūnum esse tōtō in rēgnō optimum, potentissimum, et in reī mīlitāris prūdentiā admīrābilissimum. Iam vērō, Achiōr, quae in tuō conciliō dīxit, et quae tū et respondistī, audīta nōbīs sunt. Nam comprehēnsus ā Bēthuliēnsibus, rem omnem eīs expōsuit. Cuius tū cave nē ōrātiōnem negligās; sed memōriae trādēs; est enim vēra: neque enim superārī, neque armīs dēbellārī nātiō nostra potest, nisi Deum suum scelere aliquō sibi īnfestum reddiderit. Quāre, nē tuus labor irritus et inānis fīat, expectandum est dum id scelus sit perpetrātum, quod iam in mente conceptum habent, commiſſerint, quō scelere cum eum irritāverint, facilem et sibi perniciem, et tibi victōriam conciliābunt. Cum enim commeātū et aquā dēficiantur, statuērunt pecora invādere: et quae gustāre Deus in lēge vetuit, omnia dēcrēvērunt īnsūmere; frūmentīque prīmitiās, et vīnī oleīque decimās, (quae servābant dīcāta sacerdōtibus, quī Hierosolymīs apud Deum nostrum ministrant) cōnsūmere habent in animō, quae nec manibus tangere cuiquam profānō fās est. Idque ut sibi facere liceat, mīsērunt Hierosolymam, (nam et Hierosolymitānī eadem fēcērunt) quī sibi potestātem ā senātū afferant: quā potestāte ad eōs relātā factūrī sunt quod dīxī et tum dēmum in tuam potestātem ventūrī. Hōrum ego omnium nōn ignāra, ab eīs aufūgī, ēiusmodī ergā tē facinus ex Deī mandātō editūra, ut ad ēius auditum omnēs sint mortālēs admīrātūrī. Sum enim religiōsa, caelīque praepotēntem Deum noctēs diēsque colō. Intereā apud tē commorāns, domine, noctū ībō in vallem; Deumque precābor: quī ubī mē certiōrem dē eōrum perfectō scelere fēcerit, veniam id tibi indicātum. Tum tū cum omnibus cōpiīs, nūllō ex eīs repūgnante, proficīscēris. Tē ego per mediam Iūdaeam ad ipsam perdūcam Hierosolymam, tuamque currum in mediā urbe sistam, ut eōs tanquam pāstōre destitūtās ovēs abigās, nūllō tibi nec cane oblātrante. Haec ego, mihi praesīgnificāta et prēnūntiāta, ut tibi ēnūnciārem, missa sum.
Olofernēs
Bene fēcit Deus, quod tē populō praemīsit, quae rēs et nōbīs victōriam, et dominī meī contemptoribus perniciem afferat. Quod sī tū, quam es et fōrmā ēlegantī, et ōrātiōne ēloquentī, tum praestābis quae locūta es; et Deus tuus mihi Deus erit, et tū Nebuchodonosōris domestica per tōtum orbem celebrāberis. Agite; meī servī, dūcite hanc in meam cellam; ēique dē meō penū alimenta praebēte.
Iūditha
Dabis veniam, nōn mihi gustāre tua, nisi velim mihi malum cōnflāre. Sed vēscar eīs, quae mēcum attulī.
Olofernēs
Quid? Ubī quae tēcum habēs dēfēcerint, unde tibi alia subministrābimus, cum vestrātia cibāria nōn habeāmus?
Iūditha
Sīc tū bene vīvās, domine, ut ego nōn ante cōnsūmpsērō, quae habeō, quam Deus per mē effecerit quae dēcrēvit facere.
Sententia
Quī vērum audīre nōn vult, dignus est quī mendāciīs dēcipiātur. Quī vēritātī nōn crēdit, is mendācis facile capitur. Mulieris pulchritūdō et ōrātiō fallāx. Bonum cōnsilium quī repudiat, is in malum cōnsilium cadit.
Quī vērum audīre nōn vult, dignus est quī mendāciīs dēcipiātur. Quī vēritātī nōn crēdit, is mendācis facile capitur. Mulieris pulchritūdō et ōrātiō fallāx. Bonum cōnsilium quī repudiat, is in malum cōnsilium cadit.