Dialogi Sacri - Dialogus Duodevicesimus (Liber Tertius)
Vēritās. 3 Esdr. 3, 4.
Darius Persārum rēx praepōnit optimātibus suīs trium stipātōrum suōrum sententiās, ad iūdicandum quaenam esset optima. Sunt autem eae, dē vīribus Vīnī, Rēgis, Mulierum et Vēritātis. Hīc cum stipātōrēs, iussū rēgis, suae quisque sententiae ratiōnem reddidissent, palmam obtinuit Zōrobabēl, quī vēritātī prīmās tribuisset: et ā rēge, praeter statūtum disputātiōnis praemium, impetrat, ut Hierosolymitānum fānum īnstauret.
Persōnae:
Darius, Anagnōstēs, Stipātor, Alter Stipātor, Zōrobabēl, Optimātēs
Darius, Anagnōstēs, Stipātor, Alter Stipātor, Zōrobabēl, Optimātēs
Darius
Haec causa est, meī procērēs, cūr vōs iusserim convocārī. Cum meī corporis custōdēs, dormiente mē, inter sē (ut fit) cōnfābulārentur, eō dēlāpsī sunt, certātim ut dīcerent suam quisque sententiam, ecqua rēs maximam vim habeat: eā condiciōne, ut cuius dictum Ego et Persidis triumvirī doctissimum iūdicāsserīmus, huic victōrī prōnūntiātō ea darentur, quae iam audiētis. Recitā schēdulam.
Anagnōstēs
Cuius dictum sapientissimum erit, is ā Dāriō rēge ingentia dōna, et victōriae ōrnāmenta cōnsequētur, purpurāque induētur; et aurō bibētō, et in aurō dormiētō, et in aureīs frēnīs currum, byssinumque cid ārim, et torque circumdātum collum habētō, et secundum Darium prīmus propter suam sapientiam sedētō, Dariīque familiāris dīcētō. Prīmī sententia est haec: Maximam vim habet vīnum. Alterīus; Maximam vim habet Rēx. Tertiī; Maximam vim habent Mulierēs, sed Omnia vincit vēritās.
Darius
Nunc ēvocentur hūc iuvenēs, ut ipsī sua dicta dēclārent. Dīcite, iuvenēs, suae quisque sententiae ratiōnem.
Stipātor
Quantam vim habet vīnum, ō virī! Omnēs, ā quibus bibitur, hominēs talēs efficit: eandem rēgis ac prīvātī, eandem servī ac līberī, eandem pauperis ac dīvitis mentem efficit; omniumque animōs ad laetitiam et hilāritātem convertit; neque dolōris ūllīus, neque dēbitī memor, omnium animōs dīvitēs reddit; oblitumque vel rēgis, vel satrapārum, efficit, ut nihil nisi magnīficum loquātur; atque cum pōtāverint hominēs, et frāternae necessitūdinis et amīcitiae memoriā dēpositā, continuō gladiōs stringant; neque posteā, ubī ā vīnō resipuerint, quid fēcerint, recordentur. Ō virī, nōnne permagniam vim habet vīnum, quod haec fierī cōgat?
Alter Stipātor
Ō virī, nōnne permagniam vim habent Hominēs, quī terrās, et maria, quaeque in eīs īnsunt omnia, teneant? Atquī Rēx omnibus antecellit et dominātur, in eōsque prīncipātum tenet: ita ut quicquid iusserit, faciant. Sī iubet ut inter sē belligerent parent: sī contrā hostēs mittit, vadunt, et montēs, et mūrōs, et turrēs dēmoliuntur; occīdunt et occīduntur, neque rēgis ēdictum excēdunt. Quod sī vīcerint, ad rēgem omnia referunt, tum quae praedātī sunt, tum caetera. Item quī nōn mīlitant neque bella gerunt, sed terram colunt, hī quoque ubī sata messuērint, ad rēgem referunt, cōgitque alius alium tribūta rēgī ferre. Is ūnus sī iubet perimere, perimunt; sī dīmittere, dīmittunt; iubet verberāre, verberant; iubet vastāre, vastant; iubet cōnstruere, cōnstruunt; iubet exscindere, exscindunt; iubet serere, serunt: cūnctusque ēius tum populus, tum magistrātūs eidem pārent; eōque interim accumbente, cibum capiente, dormiente, circum undique custōdiam agunt; neque cuiquam discēdere, et sua negōtia cūrāre licet, neque ēius dictīs nōn pārēre. Quāre sīc statuō, virī, Rēgis maximam esse vim, cui sīc obtemperētur.
Zōrobabēl
Magnus quidem rēx est, virī, et hominēs multī, et vīnum multum potest. Quid, quī hīs dominātur? Quis autem hōrum prīncipātum tenet? Nōnne mulierēs? Mulierēs rēgem genuērunt; et omne mortālium genus, quī marī ac terrā dominantur, ab hīs ortum est: hae ipsōs ēducāvērunt vīneārum satōrēs, ex quibus vīnum fit: hae hominum vestēs faciunt: hae hominibus glōriae sunt, nec possunt sine foeīminīs hominēs esse. Quod sī aurum, argentumve, aut aliquam rem praeclāram comparāvērunt; nōnne pulchrae alicuius et ēlegantī fōrmā mulieris amōre captī, hīs omnibus ēmissīs, in eam oculōs dēfīgunt? eam hiante ōre intuentur; aurōque, et argentō et omnī rērum pulchritūdine antepōnunt? Homō, omissō suō ipsīus parente ā quō ēducātus est, suāque patriā, uxōrī adhaerēscit, et cum uxōre vītam fīnit, et patris, et mātris, et patriae immemor. Atque ut perspiciātis mulierēs in vōs dominārī; nōnne, quae labōre et industrīā parātis omnia mulieribus datis atque affertis? Sūmit homō gladium, et forās ad latrōcinandum et furandum proficīscitur, et mare et flūmina trānat, et leōnēs vidēre sustinet, et per tenebrās grassātur; atque ubī furātus, praedātus, grassātus est, ad amīcam omnia refert, plūsque dīligit homō suam coniugem, quam parentēs; ūsque adeō, ut propter foeīminās multī mente aliēnātī, multī servī factī sint, multī perierint, multī lapsī sint et peccāverint. Quid? An mihi nōn crēditis? Nōnne ingēns rēgis potentia est? Nōnne omnēs eum nātiōnēs vel tangere formīdant? Atquī vidēbam, cum hominis praeclārissimī Bartacī fīlia Apalē, rēgis concubīna, ad rēgis dexteram sedēns, dē ēius capite diadēma auferret, idque suō capiti impōneret; ac dēinde rēgis malam sinistrā manū ferīret, rēge intereā eam ōre hiante aspiciente, et arrīdentī arridente, et succēnscentī blandiente, quō eam sibi reconciliāret. Annōn multum valent mulierēs, ō virī, quae haec faciant? Multum sānē et mulierēs pollent, et ingēns terra est, et excēlsum caelum, et sōl, cursū vēlōx, quī ūnō diē caelum circumvectus, eōdem recurrat unde profectus est, magnus sānē est: sed vēritās maxima est, et omnium potentissima. Vēritātem omnis terrārum orbis vocat: vēritātī caelum ipsum favet: vēritātem omnia reformīdant, et tremiscunt: neque quicquam in eā vitiōsum inest. Vitiōsum vīnum est; vitiōsus rēx, vitiōsae mulierēs, vitiōsī mortālēs omnēs, et ēiusdem vitiōsitātis sunt eōrum opera omnia, in quā vitiōsitāte vēritātis expertēs pereunt. At vēritās aeterna pollet, et perpetuō vīvit, vigetque: neque ea est quae cuiusquam ratiōne dē rēctō dēflectat, aut nōn eadem sit omnibus; sed ab omnī inīquitāte et prāvitāte aliēna, aequum facit, ēiusque facta probant omnēs, nec inest in ēius iūdiciō quicquam inīquum. Caeterūm et ab hāc, et ā rēgiā magnificentiā, et ā potentiā, et ā maiestāte saeculōrum omnium, laudātur Deus vēritātis.
Optimātēs
Maxima vēritās est, maximamque vim habet.
Darius
Vīcistī: pete quid vīs, etiam praeter ea quae scrīpta sunt: nōs id tibi dabimus, quoniam doctissimus inventus es; et ā mē proximē sedēbis, meusque familiāris vocāberis.
Zōrobabēl
Mementō vōtī tuī, quō tē Hierosolymam īnstaurātūrum pollicitus es tum cum rēgnum adeptus es, omniaque vāsa Hierosolymīs exportāta, eō remissūrum, quae sēposuit Cȳrus, dē Babylōne excīdendā vōtum fēcit, eaque sē illīs missūrum prōmīsit. Et tū recepistī tē īnstaurātūrum fānum quod igni cremārunt Idumaei, tum cum ā Chaldaeīs bene vastāta Iūdaea est. Et nunc hoc est, quod ā tē postulō, rēx domine, atque flāgitō: haec est magnificentia, quam ā tē expectō. Ōrō igitur ut vōtī praestēs, quod exiit rēgis tui ōre, nūncupāstī.
Darius
Laudō tē, et bene monēs: faciam.
Sententia
Haec ista est dē virtūte contentiō. Utinam inter sēsē sīc certārent hodiē rēgēs et procērēs! Utinam et prīncipēs poena vērōque dictā et iūdicārent et remūnerārentur! Sed fuit illud saeculum aureum, nostrum autem ferreum: certē rarae sunt hodiē in aulīs huiusmodī certāmina. Omnia vincit vēritās.
Haec ista est dē virtūte contentiō. Utinam inter sēsē sīc certārent hodiē rēgēs et procērēs! Utinam et prīncipēs poena vērōque dictā et iūdicārent et remūnerārentur! Sed fuit illud saeculum aureum, nostrum autem ferreum: certē rarae sunt hodiē in aulīs huiusmodī certāmina. Omnia vincit vēritās.