Dialogi Sacri - Dialogus Duodecimus (Liber Tertius)

Daniel. Daniel 2.

Daniel Nebuchodonosōrī somnium ipsīus dīcit et interpretātur quod quidem est dē quattuor mundī imperiīs, vidēlicet Chaldaeōrum, Persārum, Macedonum, et Rōmānōrum: quibus succēdit Rēgnum Chrīstī, quod omnia illa abolet.
Persōnae:
Daniel, Ariōchus, Nebuchodonosōr
Daniel
Nōlī interimere istōs sapientēs, Ariōche, quōs iussit rēx occīdī: sed dēdūc mē ad eum; ego suscipiō interpretātiōnem.
Ariōchus
Placet: sequere mē.
Daniel
Sequor.
Ariōchus
Nactus sum hominem ex captīvīs Iūdaeīs, Ō rēx, quī pollicētur interpretātiōnem.
Nebuchodonosōr
Tūne is es Baltasār, quī possīs mihi, et quid in somniīs vīderim, et quid id significet effārī?
Daniel
Quod quaeris arcānum, Ō rēx, nōn sapientēs tibi, nōn coniectōrēs, nōn hariōlī, nōn prōdigiātōrēs possunt explicāre: vērum est in caelō abditōrum dēmōnstrātor Deus, quī ea tibi praemōnstrat, quae ōlim ēventūra sunt. Igitur tuum somnium, et vīsum quod tibi secundum quiētem occurrit, huiusmodī est. Cum in lectō cubiculārī iacērēs, in cōgitātiōnem vēnistī, quid posthāc futūrum esset: id quod tibi ignōtōrum ille doctor dēclārat; idemque mihi, nōn propter excellentem sapientiam, quā ūnus caeterīs mortālibus praestem, vērum mihi idem aperuit, quō tibi plāna faciam ea, quae tū cum tuō animō cōgitāstī. Tibi in somniīs obiecta est speciēs quaedam inūsitātā magnit ūdine simulācrī, ante tuōs oculōs stantis, aspectū terribilī: cuius caput erat ex aurō probātissimō, pectus et bracchia argentea, venter et femora aēnea, pedēs partim ferreī, partim crētāceī. In eō spectandō dum tū haerēs, saxum suā sponte avulsum incidit in ēius pedēs, eōsque contrīvit: quō cāsū cōnfrāctum simul est ferrum crēta, aes, argentum, atque aurum; omniaque fragmenta ventus, tanquam aestāte stipulās ex āreā, sīc sustulit, nē vestīgiō quidem relictō: ipsum autem saxum, quō icta est statua, mūtātum est in ingentem montem, quī tōtum terrārum orbem complēvit. Et hoc quidem est somnium. Iam interpretātiōnem addēmus. Tū rēx es rēgum; tibi caelestiissimus ille Deus nōbilissimum rēgnum, et praeclārissimam largītus est potestātem: omnēsque hominēs, quotquot ubīque terrārum sunt, terrestrēsque bēstiās, et āēreās volucrēs, sub tuum imperium dictiōnemque subiūnxit. Ita tū caput aureum. Post tē autem exīstet aliud rēgnum tuō dēterius, id erit argenteum. Deinde aēneum, cuius dictiō lātē in omnem terram patēbit. Post, quārtum surget, dūrum et plānē ferreum. Ut enim ferrī dūritāte omnia atteruntur et comminuuntur: ita ēius imperiī violentia, et rigor, omnia violābit, et contundet. Pedēs autem pedumque digitōs quod vīdistī, partim ferreōs, partim fictilēs; rēgnum illud dissidēns erit, et ex parte ferreum rigōrem obtinēbit, sīcut vīdistī ferrum cum argillā coniūnctum; illa vērō digitōrum, partim, ferrō partim argillā cōnstantium, dīversitās, rēgnī inaequābilitātem loquitur, quod partim valēns, partim dēbile futūrum est. Quodque ferrum vīdistī argillae coniūnctum, iī quidem propinquitāte inter sē coniūngentur, sed invicem nōn cohaerēbunt, quōmodo ferrum in terram ferrūminārī nōn potest. Ēius rēgnī tempore, suscitābit Deus rēgnum nūllā unquam temporum seriē dēlendum, neque aliī gentī trādendum, quod quidem franget et abolēbit omnia illa rēgna, ipsum permānēbit in sempiternum. Quemadmodum vīdistī ē rūpe saxum nūllā manū ērutum, et ferrum, terram, aes, argentum, aurumque perfrēgit: Ita Deus ille maximus tibi praesīgnificat ea, quae post hoc tempus futūra sunt, estque somnium certissimum, et cum rē ad verbum conveniēns.
Nebuchodonosōr
Ō immēnsam ineffābilēmque sapientiam! Ō profundum et ingeniōsum intellēctum! afferte hūc citō odōrēs et libāmina. Dignus est cui suffīmina fīant, cuīque dīvīnī honōrēs praestentur. Ō Baltasār, vester Deus vērē Deus est Deōrum, rēgumque dominātor, et obscūrōrum explicātor, postquam tū rem tam profundā ignōrātiōnis calīgine dēmersam potuistī in lūcem ēruere.
Sententia
Deus arcāna sua piīs et per piōs etiam aliīs patefacit. Omnia in dēterius abeunt ūsque ad adventum Chrīstī. Chrīstī imperium aeternum est.