Dialogi Sacri - Dialogus Decimus (Liber Tertius)
Susanna. Dan. 13.
Susanna ā duōbus senātōribus, quia ipsōrum libīdinī obsequī recūsāsset, accūsāta adulteriī, ad supplicium damnāta dūcitur. Sed dīvīnitus supervenit Daniel, quī interrogātiōnis prūdentiā senātōrum calumniam patefacit; atque ita in ipsōrum caput supplicium convertit.
Persōnae:
Duo Senātōrēs, Conciō, Susanna, Daniel, Puer
Duo Senātōrēs, Conciō, Susanna, Daniel, Puer
Senātōrēs
Audīte, ūniversa Iūdaeōrum conciō, quamobrem in vestrum iūdicium addūcta sit haec Iōachimī uxor Susanna. Hei, cum nōs duo iūdicēs in hortīs ēius marītī sōlī dēambulārēmus, haec cum duābus pedissequīs ingressa est: quās ubī forās āmandāvit, hortōrumque iānuam obserāvit, vēnit ad eam quidam iuvenis quī tum in occulto latēbat, et cum eā concubuit. Nōs, quī in hortōrum angulō erāmus, animadversō tantō flāgitiō, accurrimus, et eōs vīdimus quidem coeuntēs, sed eum comprehendere nequīvimus. Nam cum esset valentior quam nōs, apertā iānuā exiliit. Tantum hanc prehēnsam rogābāmus, quis esset ille iuvenis: sed nōluit nōbīs ēnūntiāre. Haec nōs, impositīs huic reae (sīcut mōs est) manibus, testāmur.
Conciō
Satis explōrāta rēs est? Senātōrēs sunt quī testificantur, et iīdem iūdicēs: dubitārī nōn potest. Plectātur capite, quemadmodum Lēx iubet.
Susanna
Ō Deus ō quī occulta nōstī, quī omnia etiam antequam facta sint perspicis: tū scīs, ut hī falsum contrā mē testimōnium dīxerint; ac vidēs, ut capite dem poenās, cum nihil eōrum commiſserim, quae istī contrā mē per calumniam, malitiamque commentī sunt.
Senātōrēs
Nōn est mīrandum, sī turpissimum facinus īnficiātur. Sed interim dūcātur ad supplicium, ut hoc tam dētestābile facinus expiētur; nē tam foeda in populō macula haereat.
Daniel
At ego testor, mē in huius sanguinem nūllō modō cōnsentīre.
Conciō
Quidnam istud est, quod clāmās tū?
Daniel
Itane stultī estis Īsraēlītae, ut neque quaestiōne habitā, neque vēritāte compertā, Īsraēlitidem condemnāveritis? Revertāminī in forum. Dīcō istōs contrā eam falsa esse testātōs.
Senātōrēs
Ergō tū sede in mediō nostrum, et tuam nōbīs prōnūntiā sententiam, postquam tibi senātūs dīvīnitus datur.
Daniel
Scjungite procul alterum ab alterō, ut eōs examinem. Addūcite hūc mihi istum. Vetule annīs, vetērātor malitiā, nunc tua tē scelera petunt, quae factitābās anteā, cum īnsontibus condemnandīs, sontibuſque absolvendīs, inīqua iūdicia facerēs; Iova innocentem et iūstum interficī vetante. Nunc igitur, hanc sīquidem vīdistī, dīc sub quā arbore congressōs vīderis.
Senātōrēs
Sub lentiscō.
Daniel
Probē in tuum caput mentītus es. Iam enim Deī genius, mandātō ab illō acceptō, discindet tē medium. Āmovēte hunc, addūcite nunc alterum. Age, genus Chananaeōrum, nōn Iūdaeōrum: tē venustās dēcēpit, tua tibi cupiditās mentem pervertit. Ita vērō agēbātis cum Īsraēlitidibus, quae prō metū in vestrum congressum veniēbant. Sed nōn Iūdae prōlēs vestram nēquitiam sustinuit. Age igitur, sub quā illōs arbore congressōs dēprehendistī?
Senātōrēs
Sub īlice.
Daniel
Tū quoque probē in tuum caput mentītus es. Iamque praestō est Deī genius cum ēnse, quī tē medium dissecet, ambōsque perdat.
Conciō
Ō Deī bonitātem immēnsam! ā quō nunquam dēseruntur, quī in eō fīdūciam suam collocāvērunt. Abripiāmus ad necem hōs nēquissimōs et improbissimōs vetulōs, ut, ex lēge eādem poenā plectantur, quam innocentī mōliēbantur.
Sententia
Impiī preāecāta peccātīs tegere volunt. Deus innocentium precēs exaudit. Impiī in foveam cadunt, quam piīs excavērunt.
Impiī preāecāta peccātīs tegere volunt. Deus innocentium precēs exaudit. Impiī in foveam cadunt, quam piīs excavērunt.