Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Tertius (Liber Secundus)
Bethsaba. 3 Rēgum 1.
Bethsaba, dē Nathanis cōnsiliīs, ā vetulō Davide impetrat ut rēx creētur Solomon.
Persōnae:
Nathan, Bethsaba, David
Nathan, Bethsaba, David
Nathan
An nōn audīvistī, Bethsaba, Adōniam Haggīthae fīlium rēgem creātum esse, īnsciō dominō nostrō Davide? Age, dabō tibi cōnsilium, quō tuae tuque fīliī Solomonis vītam cōnsulās. Convenī rēgem Davidem, et ex eō quaere quī fīat, ut cum Solomonī fīliō tuō rēgnum post sē, soliūmque suum sit, pollicitus, nunc rēgnet Adōnias? Ego, tē adhūc cum eō colloquente, ingrediar post tē, et tuam ōrātiōnem complēbō.
Bethsaba
Bene cōnsulis, adeō eum. Salve, Rēx.
David
Quid vīs?
Bethsaba
Domine, tū mihi per Iovam Deum tuum iūrāstī, Solomonem fīlium meum post tē rēgem fore, et in soliō tuō sessūrum. Atquī Adōnias, tē nesciente, rēgnum invāsit, bovēsque et altīlēs, ovēsque et caprās, magnā copiā immolāvit; ad quās epulās, cum rēgiōs omnēs, Abiathāremque pontificem, et exercitūs ducem Ioabum invītāverit, Solomonem tuum nōn invītāvit. In tē autem, domine rēx, omnium Israēlitārum oculī sunt intentī, ut eīs significēs, ecquis sit in soliō tuō post tē sessūrus. Fiet quidem vītā dēfūnctō, mēcum, et cum meō nātō Solomone pessimē agētur.
Nathan
Salve, Rēx Israēlitārum: iussistīne Adōniam tibi in rēgnum succēdere? Nam is quidem hodiē rūs dēscendit, bovēsque multās mactāvit, et eō rēgiōs omnēs nātōs, exercitūsque ducēs, et Abiatharem pontificem vocāvit, quī hodiē apud eum epulantur, Adōniamque rēgem salūtant. Mē vērō et Sādōcum pontificem, et Benaiam, Ioiadae fīlium, et Solomonem tuum, nōn invītāvit. Velim ex tē scīre, an haec rēs tē auctōre fīat, neque mihi significāverīs, ecquis sit in tuō soliō post tē sessūrus.
David
Ēvocētur hūc mihi Bethsaba. Audī, Bethsaba. Per Iovam immortālem, quī meam vītam ex tot angustiīs ēripuit, quemadmodum tibi Iovam Deum Israēlitārum iūrāvī, Solomonem fīlium tuum post mē esse rēgnātūrum, et in soliō meō prō mē sessūrum; sīc hodiē faciam.
Bethsaba
Vītam rēgī Davidī precor sempiternam.
David
Convocentur hūc Sādōcus pontifex, et Nathan vātēs, et Benaias Ioiadae fīlius.
Nathan
Adsumus.
David
Adhibēte vestrōs cōnservōs; et Solomonem fīlium meum, mulae quam habeō impositum, dēdūcite Gēhōnem; eumque ibi, tū Sādōce, et tū Nathan, rēgem Israēlitārum ungitōte: tum tubā clangitōte, et Solomonem rēgem salūtātōte. Deinde, vōbīs sequentibus, ipse venitō sessum in soliō meō, prō mē rēgnātūrus. Hunc enim tum Israēlitārum, tum Iūdaeōrum Imperātōrem esse iubeō.
Nathan
Faxit Iova Deus tuus, Domine rēx, ut quemadmodum tibi adfuit, sīc adsit Solomonī, eiusque solium etiam suprā Davidicum extollat.
Sententia
Sapientiōris cōnsilium sequī sapientia est.
Sapientiōris cōnsilium sequī sapientia est.