Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Septimus (Liber Secundus)
Ēlias. 3 Rēgum 18.
Ēlias cum latuisset trēs annōs, et sex mēnsēs, quō tōtō spatiō nōn pluerat, inventus ab Abdiā, venit ad Rēgem Achabum: eī convocātīs Baalīs Lūcānīsque vātibus, cōnstitūtō inter ipsōs et Ēliam certāmine dē litātiōne; cum illī litāre Baalī nōn potuissent, ipse Iovae litat. Deinde vātēs illōs necandōs cūrat. Postrēmō, cōnscēnsō monte Carmelō, pluviam impetrat ā Iovā.
Persōnae:
Abdias, Ēlias, Achabus, Populus, Vātēs Baalīs, Puer, Ēlias
Abdias, Ēlias, Achabus, Populus, Vātēs Baalīs, Puer, Ēlias
Abdias
Mīsit mē Rēx ad quaerendam tōtā regiōne aquam, sī forte grāmen invenīre possīmus, quō tolerēmus equōs et mūlōs, nē iūmentīs prīvēmur. Ipse rēx aliā viā, eiusdem reī grātiā, profectus est. Iam enim trēs annōs et amplius nūlla fuit pluvia: itaque omnia peraruērunt, nec usquam vīriditās ūlla potest invenīrī. Ō Ēlia, tuae precēs nōbīs invēxērunt hanc siccitātem, quae nōn nisi tuīs eisdem precibus fīnīrī potest, sīcut ipse minātus es. Quod nisī pateris invenīrī tē, āctum est, perīmus. Sed videō venientem hūc hominem hirsūtum, quī habet latera cincta cingulō pelliceō. Fallorne? An is est ipse Ēlias? Certē vidētur. Heus, tūne es domine Ēlias?
Ēlias
Sum. Ī nūntiātum dominō tuō, adesse Ēliam.
Abdias
Nūntiātum vērō? Quid peccāvī, ut tū mē Achabō necandum obiiciās? Iovam ego immortālem iūrō, Deum tuum, nūllam gentem, nūllum rēgnum esse, quō dominus meus nōn dīmīserit, quī tē conquīrerent. Cumque negārent adesse tē, ille rēgna et gentēs obtestābātur, ut dīcerent, an tū illīc essēs, quod tē nusquam invenīret. Et tū mihi nunc iubēs, ut dominō meō nūntiātum eam, adesse Ēliam? Quī postquam ā tē digressus fuerō, auferet tē Iovae spīritus nesciō quō. Ego intereā, quī hoc Achabō nūntiātum īverō, cum ille tē nōn invēnerit, interficiar ab eō. Et tamen Iovae reverēns fuī ā pueritia: nisī forte tibi relātum nōn est, quid ego, Iezabele vātēs occidente, fēcerim: ut eōrum centum abdiderim in duābus cavernīs, vidēlicet in utrāque quinquāgintā, et eōs pāne et aquā aluerim. Et tū mihi nunc iubēs, ut eam ad nūntiandum dominō meō adesse Ēliam, quō mē interficiat?
Ēlias
Sīc vīvat armipotēns Iova, cui ego appārēre ac ministrāre soleō, ut ego mē Achabō ostendam hodiē.
Abdias
Postquam istud mihi ita cōnfīrmās, ībō. Salve, rēx; incidī in Ēliam.
Achabus
In Ēliam autem?
Abdias
Ita.
Achabus
Ēliam tū invenistī?
Abdias
Eum ipsum.
Achabus
Quaesō tē, adestne Ēlias vātēs?
Abdias
Adest Ēlias vātēs.
Achabus
Dūc mē ad eum continuō.
Abdias
Eāmus hāc, inveniēmus. Atque eccum tibi obviam.
Achabus
Tūne is es quī perturbās Israēlitās?
Ēlias
Nōn ego Israēlitās perturbō, sed tū, tuaque paterna familia: quī omissīs Iovae praeceptīs, Baalīs sequiminī: quae causa fuit, ut Iova vōbīs istōs ardōrēs immīserit. Vērum cūrā mihi convocandōs omnēs Israēlitās in montem Carmelum, Baalisque vātēs quadringentōs quinquāgintā, et Lūcānōs vātēs quadringentōs, Iezabelis convictōrēs.
Achabus
Fiet ita. Adsunt quōs iussistī, Ēlia.
Ēlias
Audīte vērō, Israēlitae: Quōusque in utrumque crūs claudicātis? Sī Iova Deus est, hunc sequiminī: sīn Baal Deus est, Baalem sequiminī. Nihilne respondētis? Ego ūnus Iovae vātēs supersum, cum Baalēnsis vātēs sint quadringentī quinquāgintā, Lūcānōrumque vātēs quadringentī. Dentur nōbīs duo taurī, quōrum ūnum illī sibi dēligant, dissecētque, et lignīs impōnant, neque ignem subiciant; alterum ego immolābō, imposītumque lignīs collocābō, nec ignem suppōnam. Tum vōs vestrae deī nōmen appellāte. Ego Iovae nōmen appellābō. Ac, quī Deus igne dē caelō dēmissō annuerit, sēque exōrātum ostenderit, is Deus habeātur.
Populus
Placet vērō, atque ita fīat.
Ēlias
Vōs igitur, Baalīs vātēs dēligite vōbīs taurum alterum, et priōrēs facite, quoniam plūrēs estis; deīque vestrī nōmen invocāte, nūllō igne subiectō lignīs sacrificiālibus.
Vātēs Baalīs
Accipimus condiciōnem. Mactēmus taurum, impōnāmus frūsta lignīs. Ō Baal, exaudī nōs; Ō Baal, dēmitte ignem dē caelō, quō tē Deum esse ostendās; Baal, Baal; Ō Baal, Ō Baal! praepotēns deus; Baal, Ō Baal! deus noster: nōlī committere, ut ūnus Iovae vātēs plūs possit apud Deum suum, quam nōs octingentī quinquāgintā apud tē. Effice, Baal, ut quoniam tē plūrēs colunt quam Iovam, maiōrēs etiam vīrēs habēre videāris. Ō Baal, Baal, Baal! Ō Baal, nōn audīs nōs? Nōn tē rīte coluimus hāctenus? Quid in tē commīsimus? Nōn vīs tuās vīrēs ostendere? Quō plūrēs habēs cultōrēs, nōnne aequum est, eō tē magis exōrārī? Baal, Ō Baal, nisī nōs exaudīs, āctum est dē tē, dēque tuō populō! Ūnus hīc Iovae vātēs tuum cultum abōlēbit. Quis tē colet, Ō Baal? Quis tē deinceps adōrāre volet, Ō Baal! Baal, Ō Baal, quis tē nōn contempnet, et prō nihilō dūcet, sī nōs in tantō discrīmine nōn exaudīverīs? In quem vērō magis necessārium ūsum reservābis tuam potentiam? Nōs tē invocāmus, nōs āram tuam praetergredimur, et iam merīdiēs est, neque tū respondēs, aut exōrāris. Ō Baal, Baal; Baal! Ō Baal, nōlī perdere nōs.
Ēlias
Clāmāte māiōre vōce. Certē enim Deus est: sed fortasse aliquid altius contemplātur, et animō agitat, quam ut possit istās tam exīlēs vōcēs audīre, aut occupātus est, aut iter habet, nisī forte dormit, ut sit experge faciendus.
Vātēs Baalīs
Heus Baal, deus noster, quid amplius tibi faciēmus? Ō Baal, Ō Baal, Ō Baal!
Ēlias
Euge, rēctē: secāte vōs istō modō gladiīs et cultrīs, ut ā vōbīs ipsīs cruentātī, misericordiam Baalīs excitētis. Sed nihil respondet, nec attendit vestrōs clāmōrēs. Surdō canitis. Agite iam, omnis populus accēdite ad mē. Īnstaurēmus āram Iovae quae dīruta est, et saxa duodecim capiāmus, prō numerō tribuum fīliōrum Iacōbī. Ex hīs saxīs āram Iovae nōmine cōnstruāmus, et circum eam dūcāmus profundam scrobem. Agite, compōnātur struēs lignōrum, mactētur taurus, et superimpōnātur. Rēctē est. Replēte quattuor amphorās aquā, et eam in hostiam, inque struem effundite. Iterāte idem; tertiāte. Bene est: Redundat aqua circum āram, ipsámque scrobem replēvit; nē quid fraudis subesse putētis. Nunc, Ō Iova, Deus Abrahāmī, Iāsacī, et Israēlīs, effice, ut hodiē intelligātur apud Israēlitās, et tē Deum, et mē servum tuum esse, tuōque iussū haec omnia fēcisse. Exaudī mē, Iova, exaudī mē, ut sciat hic populus, tē Iovam esse Deum, quī eōrum animōs retrō flexerīs.
Populus
Ō rem mīram! Ignis dēlāpsus ā Iovā, et hostiam, et ligna, et saxa, et humum absūmpsit, et scrobis aquam lambit. Iova Deus est, Iova Deus est!
Ēlias
Sī igitur Iovam esse Deum agnōscitis, et ad terram pronī adōrātis, comprehendite Baalēnsēs vātēs omnēs, quī vōs ā Iovae cultū, magnō vestrō malō, āvocārunt. Cavēte nē quis omnīnō ēvadat. Agite, dūcāmus eōs ad Cīsōnem fluvium, iugulentur hīc vātēs omnēs Baalīs, nē quem deinceps ā vērī Deī cultū possint āvertere. Perite, populī dēceptōrēs, corruptōrēs, atque pestēs, et dignās praestigiīs vestrīs poenās date: ut deinceps adōrētur, et in honōre habeātur is ūnus, cui dēbentur omnia. Nunc, Achabe, ascende, et cōnfere tē ad capiendum cibum. Sentiō enim iam adesse murmur pluviae. Ego ascendam in verticem Carmelī. Sequere mē, puer.
Puer
Faciam, here.
Ēlias
Age iam, puer, dum ego hīc in summō Carmelī iugō maneō, ī spectātum mare versus: et mihi quod vidērīs, renūntiātum venitō.
Puer
Libenter, here. Fēcī, here: neque quicquam vīdī.
Ēlias
Revertere eōdem septiēs.
Puer
Parēbitur. Iam iterum veniō, iam tertiō, iam quārtō, iam quīntō, iam sextō. Superest ut septimō spectātum eam. Here, vīdī nūbeculam īnstar palmae hominis ex marī afferrī.
Ēlias
Īnstat pluvia. Ī Nūntiātum Achabō, ut, iūnctīs iugālibus, in urbem dēscendat, nē ā pluviā opprimātur.
Puer
Eō.
Ēlias
Ego succinctīs lateribus eī Iezraēl praecurram.
Puer
Salve, Rēx. Iubet Ēlias ut properē iungās equōs, et tē in urbem recipiās, nē tē pluvia opprimat.
Achabus
Agite meī, festinēmus; ingruit pluvia, nīgrēscit caelum nūbibus atque ventō; properēmus; vix ēvadēmus, quīn madēscāmus.
Sententia
Iūstōrum precēs, incrēdibile dictū, quantum polleant apud Deum. Iniūstī iūstōs accūsant eōrum malōrum quōrum sunt ipsīmet auctōrēs. Praesenté Ēliā, nihil possunt Baalēnsēs. Praesenté Iovā, torpet Baal. Ut nox diēī, sīc vēritātī cēdit mendācium. Impiōrum plēna sunt omnia; piōrum exiguus est numerus. Saepe magis ūnī crēdendum quam mīlle. Nam paucōrum est sapientia. Ō caecum genus hominum! quandō tandem haec vidēbitis? aut quae tandem lūx penetrābit istōs oculōs? Nunquamne, nisī sērō, sapiētis? Utinam adsit aliquis igneō spīritū, igneāque ōrātiōne Ēlias, quī cāritātis ignem dē caelō dēvocet, quō nostrārum precum sacrificia exārdescant, ut deinceps sōlus Iova extollātur.
Iūstōrum precēs, incrēdibile dictū, quantum polleant apud Deum. Iniūstī iūstōs accūsant eōrum malōrum quōrum sunt ipsīmet auctōrēs. Praesenté Ēliā, nihil possunt Baalēnsēs. Praesenté Iovā, torpet Baal. Ut nox diēī, sīc vēritātī cēdit mendācium. Impiōrum plēna sunt omnia; piōrum exiguus est numerus. Saepe magis ūnī crēdendum quam mīlle. Nam paucōrum est sapientia. Ō caecum genus hominum! quandō tandem haec vidēbitis? aut quae tandem lūx penetrābit istōs oculōs? Nunquamne, nisī sērō, sapiētis? Utinam adsit aliquis igneō spīritū, igneāque ōrātiōne Ēlias, quī cāritātis ignem dē caelō dēvocet, quō nostrārum precum sacrificia exārdescant, ut deinceps sōlus Iova extollātur.