Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Quintus (Liber Secundus)
Roboamus. 3 Rēgum 12.
Roboamus, repudiātō senum sānō cōnsiliō, iuvenum īnsānum cōnsilium sequitur, dē opprimendō māiōrī īnsuper servitūte populō, quam quā ipsius pater Solomon oppresserat.
Persōnae:
Roboamus, Senēs, Iuvenēs
Roboamus, Senēs, Iuvenēs
Roboamus
Petiit ā mē ūniversum Israēlitārum vulgus, ut, quoniam meus pater iugō eōs pressit, ego illius servitūtis gravitātem levārem; sē enim ita dēmum mihi obēditūrōs. Nunc, ex vōbīs, senēs, scīre velim, quid mihi suādeātis, ut eīs respondeam super hāc rē.
Senēs
Sī hodiē populō obsecūtus fuerīs, eīque obtemperāns hūmāne responderīs, habēbis eum semper obtemperantem.
Roboamus
Audiō. Nunc exīte paulisper forās. Intrōdūcantur iuvenēs, aequālēs meī, mēcumque ēducātī. Quid mihi auctōrēs estis, iuvenēs, ut populō respondeam, petentī ut sibi ā gravitāte servitūtis quā sunt ā patre meō oppressī, relaxem aliquid?
Iuvenēs
Tū vērō respondeās, tuōrum membrōrum minimum crassius esse, quam tuī parentis medium corporis truncum: Quod sī ille eōs gravī iugō pressit, tē pressūrum graviōre; sī eōs scūticīs caecīdit, tē eōs scorpiōnibus concīsūrum.
Roboamus
Probe. Vestrum mihi cōnsilium magis probātur, quam senum: itaque id sequar.
Sententia
Senum propria est prūdentia, iuvenum temeritās. Stultī stultōrum cōnsiliīs libenter obsequuntur.
Senum propria est prūdentia, iuvenum temeritās. Stultī stultōrum cōnsiliīs libenter obsequuntur.