Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Quartus (Liber Secundus)

Solomon. 3 Rēgum 3.

Duārum meretrīcum lītem, dē oppressō per somnum alterīus īnfante contendentium, dīrimit Solomon dīvīnā sapientiā.
Persōnae:
Meretrīx, Solomon, Altera Meretrīx
Meretrīx
Tuam fidem implōrō, Ō Rēx: audī mē paulisper.
Solomon
Quid novae reī est? loquere.
Meretrīx
Ego et haec mulier in eādem domō agimus, et utraque peperimus; sed ea triduō post mē: cumque domī essēmus, neque quisquam praetereā adesset, mortuus est eius fīlius noctū, ut forte incubuit eī. Itaque mediā nocte surrexit, et surreptum meum fīlium, quī meō laterī accubābat, suppōsuit sibi; suum autem mortuum mihi, mē dormiente. Māne, ubi mē ērēxī, mammam īnfantī datūra, videō mortuum. Hīc ego, cum iam dīlūxisset, dum eum dīligenter contemplor, animadvertī, nōn esse eum quem pepereram.
Altera Meretrīx
Nōn ita est: quīn meus est, quī vīvit; tuus, quī interiit.
Meretrīx
Immō vērō tuus mortuus est, meus vīvit.
Altera Meretrīx
Mentīris.
Meretrīx
Nōn enimvērō mentior, sed dīcō quod rēs est.
Solomon
Utraque suum esse affīrmat eum, quī vīvit, dēmortuumque repudiat. Cedō hūc mihi cultrum: partīminī aequaliter puerum viventem, et date utrīque dīmidium.
Meretrīx
Obtestor tē, rēx, dētur eī potius tōtus, quam intereat.
Altera Meretrīx
Nec meus estō nec tuus, placet dīvidī medium.
Solomon
Hunc adiūdicō priōrī, quae perimī vetat: nam ea māter est.
Sententia
Ad plērāsque lītēs dīiūdicandās aut opus est dīvīnā sapientiā, aut iūdicī multa simulanda sunt, ut sapienter iūdicet. Et vērum et fictum amōrem rēs ipsa dētegit.