Dialogi Sacri - Dialogus Unquadrāgēsimus (Liber Secundus)

Sedechias. Ier. 38.

Ieremias cōnsulentem sē Sedechiam, Iūdaeae rēgem monet, ut sē dēdat Chaldaeīs; aliōquīn ventūrum et ipsum, et urbem, in miseram calamitātem.
Persōnae:
Sedechias, Ieremias
Sedechias
Volō ego tē cōnsulere super rēbus meīs, Ieremia: sed nōlī mē quicquam cēlāre.
Ieremias
Rem omnem tibi aperiam, sed eā condiciōne, nē mē interimās, nēve cōnsilium meum repudiēs.
Sedechias
Per Deum immortālem, quī nostrās animās creāvit, nōn perimam tē, neque trādam illīs hominibus quī tuam necem cupiunt.
Ieremias
Satis habeō: accipe iam quod sit Deī cōnsilium. Sī tē contuleris ad prīncipēs Babyloniōs; et tuae tuōrumque vītae cōnsulēs, et incendium ab urbe dēpellēs. Sīn minus; et urbs Chaldaeīs dedita igne cremābitur, neque tū eōrum manūs dēvitābis.
Sedechias
At enim valdē metuō, nē mē Chaldaeī Iūdaeīs, quī ad ipsōs trānsfūgērunt, trādant omnī irrīsiōne lūdendum.
Ieremias
Nōn trādent, crēde mihi: obtempera Deī monītīs, cuius ego voluntātis interpres tibi sum datus; sī tēipsum amās, tuaeque salūtī prōvidēs. Quod etsī nōn ita esset, tamen omnīnō (nē tū errēs) neque Deōs tuōs colērēmus, neque ante Statuam inclīnārēmur.
Sedechias
Altiudinem iniūram.
Ieremias
Sed sī tē dēdere renuis, hoc tibi dīvīnitūs dēnūntiō: Omnēs mulierēs quae supersunt in regiā, ēductae ad prīncipēs Chaldaeōrum, tē in eōs indignissimē irrīdēbunt, ut circumventum et prōditum ā tuīs necessāriīs, et in ipsō coenō perfidē dēstitūtum. Tuae autem uxōrēs omnēs, et līberī tradentur Chaldaeīs, neque tū eōrum manum effugiēs, quīn in manūs rēgis eōrum veniēs, quī hanc quoque urbem incendet.
Sedechias
Vide nē quis haec rescisc cat, nē tū pereās; Quod sī procerēs audierint nostram congressiōnem, tibīque convēnerint, rogantēs quā dē rē inter nōs āctum sit, et mortem minantēs, nisi indicāveris, dīcēs, tē ā mē precibus petīvisse nē committam ut domum Ionathinis reducāris ad miserābilem mortem.
Sententia
Vēritās cum perīculō dīcitur. Imprūdentēs, dum levius aliquod malum īnēvitābile vitant, incurrunt in gravius, quod fuerat ēvitābile. Quī tolerābilēs poenās Deō dare recūsat, eum incitat ad graviōrēs.