Dialogi Sacri - Dialogus Undevicesimus (Liber Secundus)

Semēis. 2 Rēg. 16.

Semēis Davidem contumēliīs prōscindit: quae David fert patienter.
Persōnae:
Semēis, Abisaeus, David
Semēis
Prōdī, prōdī, homō sanguinārie et scelerōse. Expetiit ā tē Iova omnem sanguinem domūs Saulī, cuius tū rēgnum occupāstī, quod Iova Absalomō fīliō tuō trādidit. Nunc nunc tua tē scelera petunt, homicīda crūdēlissime, quem ego hīc iam lapidibus obruam.
Abisaeus
Nōnne indignum est, canem istum mortuum rēgī contumēliārī? Vīsne ut eum adōriar, eīque caput dēcutiam?
David.
Quid tum posteā, fīlī Sēruiae, sī contumeliātur; et sī eī Iova mandāvit, ut Davidī maledīceret, quis ab eō factō ratiōnem reposcat? Ēn meus ipse fīlius, quī ex meīs vīsceribus ortus est, mortem mihi māchinātur; quid faciet Iēminē nātus? Sinite eum maledīcere, nam Iovae iussū facit. Fortasse respiciet Iova meam miseriam, mihīque bonum rependet prō hodiernīs huius contumēliīs.
Semēis.
Scelerātissime et flāgitiosissime mortālium omnium; nōn sōlum bipedum, sed etiam quadrupedum nequissime, quī per nefāriās caedēs ad rēgnum pervenistī, quī Saulī domum funditus exstīrpāstī, quī hominem optimum, eius uxōre cōnstuprātā, crūdēlissimē occīdistī, et eius necī plūrimōs tē meliōrēs addidistī, adulteriumque homicīdiō cumulāstī; homō perfidiōse et impūre, quid potest in tē satis graviter dīcī? Quem ego hīc saxīs iam mactābō, et ūnius iūstissimā caede tot nefāriās caedēs expiābō.
Sententia
Maledīcta cōnstanter ferre, magnī est animī; nōn ferre, effēminātī.