Dialogi Sacri - Dialogus Undetricēsimus (Liber Secundus)

Sunamitis. 4 Rēgum 4.

Elīsaeus, ab hospitā suā Sūnamītide ōrātus, eius fīlium ā morte revocat in vītam.
Persōnae:
Elīsaeus, Gēhezis, Sūnamitis
Elīsaeus
Vocē Sūnamītidem illam, hospitam nostram, Gēhezī; cui rē eī obvia, rogātūrus utrumne valeat ipsa, et vir, et puer eius.
Gēhezis
Faciam. Salve mulier, satisne salva es? et tuus marītus, et puer valentne?
Sūnamitis
Valent, sed sine mē pervenīre, quō volō.
Gēhezis
Quō nam properās?
Sūnamitis
Ad tuum herum.
Gēhezis
Nesciō quid novī vidētur accidisse huic mulierī. Sed quid istud reī est? Heus mulier, itane audēs pedēs vātis complectī? Apage.
Elīsaeus
Sine eam: animō eius malē est, quod mē Iova cēlāvit.
Sūnamitis
Petīeramne ā tē fīlium? An nōn admonueram; nē mihi impōnerēs?
Elīsaeus
Accinge tē, Gēhezī, et cape meum bacillum, atque abī: sī quem ostenderīs, nē salūtātō; salūtātus, nē resalūtātō. Ubi eō pervēneris, bacillum faciēī puerī impōnētō.
Gēhezis
Eō.
Sūnamitis
At ego profectō nunquam tē omittam, quīn ūnā mēcum veniās.
Elīsaeus
Age, sānē tuae voluntātī obsequar: praeī, iam tē sequar.
Gēhezis
Here, fēcī ut iusserās: sed puer neque vōcem ēdit, neque audit, nē que potuit omnīnō experge fīerī.
Elīsaeus
Nē trepidā, mulier, introeāmus cubiculum. Hīc quidem plānē mortuus iacet in meō lectulō. Exīte forās, et mē hīc relinquite sōlum cum sōlō, clausā ianuā.
Gēhezis
Nesciō quid magnum expēctō: nōn abs rē sēsē conclūsit intūs.
Sūnamitis
Faxit Deus ut nātum recipiam.
Gēhezis
Hospita!
Sūnamitis
Quid novae reī est?
Gēhezis
Salva es: vīsus sum audīre sternutantem puerum.
Sūnamitis
Revīxit, sī vērum praedīcās.
Elīsaeus
Heus Gēhezī.
Gēhezis
Mē vocat: quid est, here?
Elīsaeus
Accerse hūc mihi istam fēminam.
Gēhezis
Tē vocat.
Sūnamitis
Adeō.
Elīsaeus
Recipe iam tuum fīlium incolumem.
Sūnamitis
Ō dīvīne vir, quās tibi grātiās agam prō tantō mūnere?
Elīsaeus
Deō hoc tōtum acceptum ferendum est, mulier; nōn mihi, quī per mē possum nihil.
Sententia
Vātēs est omnipotēns. Suōrum precēs, quamvīs maxima petentium, exaudit Deus.