Dialogi Sacri - Dialogus Undecimus (Liber Secundus)

David Latitāns. 1 Rēgum 24.

David Saulum sōlum nactus in antrō, eius penulae ōram abscindit: deinde digressus, altā vōce apud eum innocentiam suam testātur, et Saulus suam iniūstitiam cōnfitētur.
Persōnae:
Comitēs Davidis, David, Saulus
Comitēs
Ecce dēflectit Saulus in hoc antrum, ad parendum necessitātī. Diēs advēnit, David, quō diē tibi Iova prōmīsit, sē tibi trāditūrum tuum hostem in potestātem, ut eō ūtāris ad tuum arbitrium.
David
Tacēte, tacēte, obrepam ad eum pedetentim ā tergō, dum ventrem exōnerat.
Comitēs
Quid facit? nōn eum interficit? Ō hominem īnsānum, quī tantam, tam subitō oblātam occāsiōnem ulcīscendī hostis nōn arripiat?
David
Ah, tōtō animō commoveor, postquam ōram eius penulae abscīdī. Avertat Iova, ut hoc eius ūnctō, Dominō meō, faciam, et eī manūs afferam, vel hoc sōlō nōmine, quod Iovae ūnctus est.
Comitēs
Tū nimium religiōsus es. Nōs ipsī faciēmus nōn ita cūnctanter.
David
Nōlīte Deī mūnus ūsurpāre: rēgem nōn fēcistis, rēgem nē dēlēte. Eiusdem est abolēre, quī creāvit. Sinite eum. Iam exit, ego eum subsequar. Heus, domine rēx.
Saulus
Ecquis mē revocāt?
David
Cūr fidem habēs dictīs eōrum, quī dīcunt Davidem tibi malum mōlīrī? Vidēs profectō oculīs tuīs, ut hodiē Iova, in spēluncā, tuī mihi fēcerit potestātem: nec dēfuit quī mē in tuam necem cohortārētur: sed pepercī tibi, meque negāvī manūs allātūrum Dominō meō, quī esset ūnctus Iovae. Sed vide, pater, vide tuae penulae extrēmum in manū meā: quod cum abscīderim, neque tē interfēcerim, cōgnōsce et intellige nūllum mē scelus commīsisse, nūllum contrā tē facinus admīsisse, dignum, quamobrem meae vītae īnsidiās tenderēs. Suscipiat hanc Iova causam, tēque mihi sine meā operā ulcīscātur. Vetus est Prōverbium: Ā scelerātō prōdibit scelus. Tē quidem meā manū nōn ulcīscar. Cui tandem īnstat rēx Israēlitārum? Quem tū persequeris? Canem mortuum, pūlicem. Iovam precor, ut huius sibi causae iūdicium suscipiat, meāsque partēs dēfendēns, tuās in mē iniūriās persequātur.
Saulus
Tuamne ego vōcem audiō, David fīlī? Heu mihi! tū aequum et bonum habēs, quī mihi bonum prō malō rependeris; id quod satis hodiē ostendistī, cum mihi (quem in tuam manum Iova conclūserat) mortem nōn intuleris. Nam quotusquisque est, quī hostem suum nactus, indemnem dīmittat? Sed tē prō istō tuō hodiernō in mē factō, Iova condignō praemiō remūnerētur. Ego quidem sciō tē rēgem futūrum, et rēgnum Israēlitās obtentūrum. Quāre iūrā mihi per Iovam, tē meam stirpem post meum interitum nōn excīsum, meque nōminis memoriam dē meā familiā dēlētūrum.
David
Iūrō.
Sententia
Iniūstī calumniātōribus facillimē crēdunt. Iniūstī malum prō bonō; iūstī contrā, bonum prō malō reddunt et Deus utrōsque tandem prō meritīs remūnerātur.