Dialogi Sacri - Dialogus Tricēsimus Septimus (Liber Secundus)

Ieremias. Ier. 26.

Ieremias urbis et templī ruīnam vāticinātur: eam ob causam comprehenditur ā sacerdōtibus et vātibus ad necandum. Sed factō ad tumultum concursū, procērēs et senātōrēs et Ahichamus id prohibent.
Persōnae:
Ieremias, Sacerdōtēs, Vātēs, Procērēs, Senātōrēs, Ahichamus
Ieremias
Audīte, omnēs omnium Iūdaeae urbium hominēs, quotquot hoc Templum, in cuius ego stō vestibulō, intrātis, adōrandī nūminis grātiā; audīte, quae Deus meā vōce vōbīs effātur: Nisī eum audiētis, et ex lēge, quam vōbīs praescrīpsit, vīvētis; tum autem dicta vātum, eius cultōrum, quōs ipse ad vōs mittit, per quōs vōs mātūrē admonēre nunquam intermittit: ea, inquam, nisī audiētis, hanc ipsam aedem sācram in eum stātum rediget, in quem Sīlonem redēgit, et hanc urbem omnium orbis terrārum gentium lūdibriō expōnet.
Sacerdōtēs
Quid sibi vult clāmōsus iste?
Ieremias
Omnibus minātur exitium.
Vātēs
At sibi nōn minātur, sed cōnflat maximum malum. Quīn invādimus hominem?
Vātēs
Atque ita opus est. Comprehendite eum, virī; cavēte nē effugiat: iam sciās, Ieremia, quae mala nōbīs obnūntiās, ea tē in tēmetipsum excitāvisse. Itāne vērō, ut huic templō Sīlōnis ruīnam, et urbī vastam ēversiōnem et sōlitūdinem dēnūntiāverīs, et haec tam dīra impudenter prōtuleris! Morte poenās luēs.
Ieremias
Meruī certē.
Procērēs
Unde tantus iste tumultus, sacerdōtēs? Aut quid vult tantus hominum concursus? Quid novae reī accidit?
Vātēs
Hīc homō dignus est, quī capite det supplicium, quī quidem tam horrendās cladēs huic urbī sit vāticinātus, quemadmodum vōs ipsī audīvistis.
Ieremias
Audīte mē, sī placeat, et vōs omnēs populārēs, audīte mē. Iovae ego optimī maximī īnstīnctū hūc vēnī, ut in fānum et urbem praedīcērem, quae vōs audīvistis. Quāre corrigite vestram vītam et mōrēs, Deīque vestrī admonitiōnī obtemperāte, ut mūtet cōnsilium, malumque, quod in vōs incōgitet, avertat. Quod ad mē pertinet, equidem videō mē in vestrā manū esse: vōs mihi, quod vidēbitur, faciātis licet. Veruntamen sīc habētōte; sī mē interfēceritis, vōs, urbemque hanc et rempublicam, innocentis sanguinem suppliciō lūitūrōs. Certē enim Iova mīsit mē ad vōs, ut, vōbīs audientibus, ea omnia dīcerem.
Procērēs
Nōs quidem nōn vidēmus iūstam causam, cūr hīc capite plectātur: sīquidem nōs nōmine Iovae Deī nostrī, effātus est.
Senātōrēs
Audīte nōs vicissim, nisī molestum est. Michāas Morasitā vātēs fuit tempore Ezechiās rēgis Iūdaeōrum, quī Iovae optimī maximī nōmine, omnī Iūdaeō populō audiente, ausus est dīcere, Siōnem in arvum redāctam arātum īrī, Hierosolymamque in rudera collāpsūram, et montem sācrum in sōlitūdinem redigendum. Nunquid in eum morte animadvertit Ezechias, aut ūllus Iūdaeōrum? Annōn Deum reverentā et precātiōne sibi placāvērunt, malumque quod ab illō iam iamque imminēbat, dēpulērunt? et nōs tam immānī scelere animās nostrās obligābimus? Quid. Uriās, nihilne nōs movēbit? Is fuit fīlius Semeiās, ex Cariathiarimō, quī eadem in urbem hanc ab Iovā est vāticinātus, quae modō Ieremias. Quod cum Ioachimus rēx audīvisset, nec nōn eius mīlitēs et procērēs, eumque quaesīvit ad necem; id ubi rescīvit ipse, territus aufūgit in Aegyptum. Sed eō mīsit rēx Elnathānem, et quōsdam aliōs, quī illinc extrāctum ad eum addūxērunt: eumque ferrō crūdēliter necāvit, et eius corpus in plēbeiōrum sepulchrētum prōiciendum cūrāvit. Itaque quis fuerit exitus vidētis. Nunc dispicite, utrum nefārium huius facinus, an cōnsīderātam illius prūdentiam malītis imitārī.
Ahichamus
Profectō nunquam sinam vōs manūs Ieremiae afferre.
Sententia
Vēritās odium perīculumque parit. Malō vāte aut doctōre nihil iniquius. Plērumque plūs sapiunt, et plūs aequitātis habent rūsticī quam doctōrēs. Poenam sī vīs effugere, fuge culpam. Meliōra imitanda sunt exempla, immitiōra dēclīnanda.