Dialogi Sacri - Dialogus Tricēsimus Secundus (Liber Secundus)
Iehu. 4 Rēgum 9.
Iehu ab Elīsaeī puerō ūnctus rēx Israēlitārum, Iorāmum Israēlitārum, et Ochoziam Iūdaeōrum rēgem, et Iezabelem ēius matrem occidit.
Persōnae:
Puer Elīsaeī, Iehu, Ducēs, Speculātor, Iorāmus Israēlitārum rēx, Nūntius, alter Nūntius, Iezabel
Puer Elīsaeī, Iehu, Ducēs, Speculātor, Iorāmus Israēlitārum rēx, Nūntius, alter Nūntius, Iezabel
Puer
Habeō quoddam ad tē mandātum, dux.
Iehu
Quem nostrum appellās?
Puer
Tēipsum, dux: sēcēdāmus intrō. Iova tē, Iehu Deus Israēlitārum, hōc oleō per mē ungit rēgem suōrum Israēlitārum; iubetque ut Achabī dominī tuī stirpem trucidēs. Statuit enim suōrum omnium tum vātum, tum reliquōrum sanguinem ā Iezabele expetere, ūniversamque Achabī domum perdere, et eius memoriam genusque stirpitūs ex Israēlitīs tollere; eamque eō redigere, quō redācta domus est Ierobaamī Nabātī fīliī, et Baasae Ahiae fīliī: Iezabelem autem comedent canēs in agrō Iezraelēnsī insepultam. Sed ego hinc fugā mē prōripiō.
Ducēs
Quōmodo sē rēs habet, Iehu? Quōrsum vēnit ad tē lymphātus iste?
Iehu
Hominem nōstis, eiusque ōrātiōnem.
Ducēs
Minimē vērō. Docē nōs quidnam dīxerit.
Iehu
Ūnxit mē rēgem Israēlitārum dē Iovae mandātō, cui certum est Achabum, Achabīque domum per mē ulcīscī.
Ducēs
Suppōnāmus properē tēgī vestēs nostrās, sociī, eumque collocēmus in ēditissimō graduum. Tū, praecō, prōclāmā tubā, rēgem esse Iehum.
Iehu
Nunc, ducēs, sī vōbīs ita vidētur, cavēte nē quis ex oppidō ēvadat, quī huius reī nūntium Iezraēlem perferat. Nōs cōnscendāmus equōs, et eō festinēmus īre. Nam illīc dēcumbit Iorāmus, sānandōrum vulnerum grātiā, quae in praeliō contrā rēgem Hazaēlem ā Syrīs accēpit: eōdemque vēnit Ochozias Iūdaeae rēx, ad eum vīsendum.
Speculātor
Videō quendam hominum globum.
Iorāmus
Tū cōnscende equum, et eī cursū profectus obviam, quaere ut valeat.
Nūntius
Fiet.
Iorāmus
Accurrit hūc eques quīdam.
Nūntius
Rogat Rēx ut valeās, Iehu.
Iehu
Quid, ut valeam? recēde pōne mē.
Speculātor
Pervēnit nūntius ad eōs, neque revertitur.
Iorāmus
Heus tū, cōnscende equum, et eōdem curre.
Nūntius
Fiet.
Iehu
Accurrit hūc alter.
Nūntius
Rogat Rēx, Iehu, an valeās?
Iehu
Quid, an valeam? Recēde pōne mē.
Speculātor
Pervēnit ad eōs nūntius, sed nōn revertitur. Incessūs autem ferōcitās dēclārat, esse Iehum Namsīs fīlium.
Iorāmus
Iunge currum equīs, aurīga: exeāmus hominī obviam, Ochozia.
Iehu
Tandem veniunt ipsī rēgēs opportūnē.
Iorāmus
Valēsne, Iehu?
Iehu
Quid, valēne! Dūrantibus tot mātris tuae Iezabelis stuprīs, et maleficiīs?
Iorāmus
Fugiāmus, Ochozia: circumvenimur.
Iehu
Siquidem potestis effugere. Experiar tamen, an meus arcus possit dē Rēgis corpore sanguinem ēlicere. Hem tibi, hīc moritūrus erās. Tū, Badacar triumvir, abiice eum in fundum Nabōthī Iezraelēnsis. Nam meminī, cum aliquandō ego et tū Achabum huius patrem in eōdem currū sequerēmur, eī ōrāculō dictum esse, Iovam sanguinem Nabōthī, eiusque nātōrum prīdiē eius diēī respēxisse: eumque in agrō eiusdem Nabōthī, quem ille iūdiciō per calumniam oppressisset, in illum vindicātūrum esse. Quāre sume hoc cadāver, idque in fundum abiice, sīcuti ferunt Iovae dicta.
Iehu
Fugit Ochozias: persequiminī eum, occīdite, pereat hoc ad flāgitia concors hominum genus. Pergāmus in oppidum: nōndum perfecta ultiō est. Superest tōtīus malī fons Iezabel quam iam vidēre videor dē fenestrā prōspicientem: At etiam fūcāta est: nimīrum ut mortī placeat.
Iezabel
Numquid bene accidit Zambrī, quī dominum suum interfēcit?
Iehu
Ecquis istīc ā mē est? Rēctē: vōs eius eunuchī praecipitāte eam. Perite foeminārum impūrissima, et ā meīs equīs conculcāre.
Sententia
Etiam subditōs armat et excitat Deus in prīncipēs impiōs. Aequum est enim, ut, quī adversus Deum Dominum suum cōnsurgit, (id quod faciunt omnēs impiī) adversus eam (haud tamen iniussū Deī) cōnsurgant ipsius servī.
Etiam subditōs armat et excitat Deus in prīncipēs impiōs. Aequum est enim, ut, quī adversus Deum Dominum suum cōnsurgit, (id quod faciunt omnēs impiī) adversus eam (haud tamen iniussū Deī) cōnsurgant ipsius servī.