Dialogi Sacri - Dialogus Tricēsimus Quartus (Liber Secundus)

Ionās. Iōnae 1.

Vexātī tempestāte nautae, invocātīs frūstrā diīs, factāque iactūrā, Iōnam vātem excitant, quī in nāvī dormiēbat. Deinde, sorte iactā, ut eum sontem et tempestātis causam esse dēprehendērunt, iaciunt in mare, ipsōmet admonitu: ita pacātur tempestās.
Persōnae:
Nauclērus, Nautae, Iōnās
Nauclērus
Ō Iuppiter quanta saevit tempestās! quantī undārum flūctūs nostram nāvem undique verberant! Dīcās Neptūnum et Aeolum, omnēsque adeō Deōs in nostram coniūrāvisse perniciem. Nē saevī tantopere, aquārum praepotēns Neptūne; nē eōs perde, quī sē tuae fideī mandārunt. Tūque, Ō Aeole, cui potestātem in ventōs dedit Iuppiter, cohibe tam effrēnātum eōrum impetum.
Nautae
Diī immortālēs! quid habētis in animō? Hūccine vēnisse nōs, ut tam miserē perīrēmus? Parcite, quaesumus parcite: nōs vōbīs sācra faciēmus; tibi, Neptūne, taurum; vōbīs agnam, tempestātēs, mactābimus: tantum liceat hinc salvīs ēvadere.
Nautae
Lēdae prōlēs, Castor et Pollux, amīca nautīs sīdera, obscerō vestram fidem, reddite nōbīs mare tranquillum, reddite amīcam caelī sērenitātem.
Nauclērus
Nihil agimus, videō, tam surdī sunt diī, quam est ipsum mare.
Nautae
Quid supereest?
Nauclērus
Ut iactūram faciāmus.
Nautae
Dūrum.
Nauclērus
Sed necessārium, extrēmō autem malō extrēmam adhibendum est remedium: atque utinam vel sīc ēvadere liceat. Festināte, ēiiciāmus hās mercēs. Praestat rem perdere, spem aliquam retinentēs, quam cum rē certum exitium expectāre. Vōs, Ō caelī marīsque potentēs diī, este saltem contentī hāc nostrā miseriā: quid mortem īnsuper minamini? Heu mihi, magis magisque furunt ventī, ingrāvēscit tempestās. Irritantur superī, nōn placantur nostrīs vōtīs et precibus. Quō iam? Quō mē vertam? Erat hīc nesciō quis peregrīnus, ubi nunc est?
Nautae
Dormit ad īnfimum nāvis latus.
Nauclērus
Ō supīnam sēcūritātem! Heus, heus, peregrīne, quem tandem dormiendī modum faciēs? Potes in tantō perīculō indulgēre somnō? Quīn tū surgis, et tuum in hoc temporis articulō Deum invocās? sī quis fortē superum exīstat, quī hoc ā nōbīs malum avertat, et praesēns auxilium ferat.
Nautae
Frūstrā labōrāmus: causa tantī malī perscrūtanda est. Oportet aliquem hīc adesse, quī sē nefāriō aliquō scelere obstrinxerit, propter quem tantopere īrāscantur diī. Sortiendum est, quis sit in causā.
Nautae
Placet; dūcantur sortēs. Euge, sors hunc peregrīnum dēsignat. Vidēs tē, peregrīne, accūsārī. Dīc quaesō, unde tantum in nōs malum ortum sit, quod vītae genus sequāris, unde et quō eās, cuiās sīs, et quā gente nātus.
Iōnās
Iam iam nūllum supereest effugium; teneor manifēstō. Ō īnēvītābilem Deī potentiam! Ego sum Hebraeus, Iovae caelestis Deī cultor, quī et mare et terram fabricātus est. Is mē Niniven īre iusserat, ut eum populum, ōtiō et luxū diffluentem, et perditum, meā admonitiōne ad meliōrem frūgem et sāniōrem vītae ratiōnem dēdūcerem. Cuius ego mūneris tristitiam dēfugiēns, statueram Tarsum in Ciliciam mē cōnferre, et eius cōnspectum ēvitāre, cuius oculīs omnia sunt subiēcta.
Nautae
Perīimus funditūs. Īnsciēe prorsus homō, et male abs tē factum. Sed postquam factum quod est, īnfectum fierī nōn potest; quid tibi nunc cēnsēs faciāmus, ut placātiōre marī ūtāmur, quod vehementius semper agitārī vidēs?
Iōnās
Vōs vērō mē in mare dēturbētis, sī id sedātum vultis; nam certō sciō ego, meā ūnius causā vōs hāc tam vehementī tempestāte afflictārī.
Nautae
Avertant superī, ut tuā morte salūtī nostrae cōnsulāmus. Nōn faciēmus. Apite, virī fortēs, incumbāmus rēmīs, cōnēmur ad terram appellere. Eia, adhibēte summās vīrēs; eia rumpāmus hōs flūctūs. Ō rem miseram! crēscit assīduē malum, nūllā ratiōne terram possumus attingere.
Iōnās
Frūstrā sūdātis, invītō Deō.
Nautae
Quid ergō est? Tēne nōs in mare?
Iōnās
Nisī māvultis mēcum ūnum perīre.
Nautae
Ō dēsperātissimum perfugium! sed tamen satius est, tē sōlum quam nōbīscum interīre. Faciendum est, sociī, nūlla alia ad ēvadendum via est videō. Effērātur mare, rumpitur nāvis, mors nōbīs versātur ob oculōs. Dēmergāmus eum. Obsegrāmus tē, Iova, nē pereāmus ob huius virī mortem, nēve ā nōbīs poenās sanguinis eius expetās. Vidēs nōs necessitāte impulsōs facere, et tū omnia tuō arbitrātū moderāris: iaciātur. Ō rem admīrābilem! Vidētis ut subitō sedāta sit tempestās, eō dē iectō! Vidētis mare sīc tranquillum, ut nunquam tranquillius? Agnōscō, agnōscō ego Iovae potestātem immēnsam; is nimīrum Deus est, cēterī nēquicquam precibus interpellantur. Ūnī, ūnī dēbētur grātia: ūnī itaque sācra vōtaque faciāmus.
Sententia
Frūstrā implōrantur falsa nūmina saeviente vērō Nūmine. Deum effugere nec terrā, nec marī possis. Cum sontibus nāvigāre, hoc est, versārī, noxiumest. Manente causā poenae, manet poena.