Dialogi Sacri - Dialogus Tricēsimus (Liber Secundus)

Naaman. 4 Rēgum 5.

Naaman Syrus ab Elīsaeō ā leprā sānātus, eī grātiās agit, et dōna offert: sed quae Elīsaeus nōn accipit. Deinde digressum Naamanem cōnsecūtus Gēhezis, Elīsaeī famulus, ab eō pecūniam et vestēs aufert per mendācium: eamque ob causam ab Elīsaeō, reprehēnsus, fit leprōsus.
Persōnae:
Naaman, Elīsaeus, Gēhezis, Ministrī Naamānis
Naaman
Revertor ad tē, Elīsae: et meum tum in Deum, tum in tē peccātum cōnfitēns, veniam petō.
Elīsaeus
Quidnam peccāstī?
Naaman
Cum tū mē per ministrum tuum iussissēs corpus in Iordāne septiēs immergere, sī ā leprā (cuius dēpellendae causā vēneram) sānus esse vellem, prīmum indīgnātus sānē sum, et mē tibi dēspicātuī esse rātus, quod tantum ministrum ad mē mīsissēs. Nam sperāveram tēipsum exitūrum, et, invocātō Deī nōmine, manum locō admōtūrum, et ita morbum sānātūrum. Deinde indignum mihi vidēbātur, tantum tribuī vestrīs aquīs, ut, cum Abanā, aut Pharphar, fluviī Damascī, vestrīs nihilō dēteriōrēs, essent ad mē sānandum inūtilēs, Iordānis tantam habēre vim putārētur. Itaque abībam īrā plēnus. Quod nisī meī famulī fuissent mē sapientiōrēs, equidem medicīnam repudiāssem. Sed cum illī dīcerent absurdum esse mē, quī rem quamlibet magnam salūtis causā factūrus essem, ā tam parvā refugere; tentāvī quid possent aquae Israēlitārum, et mē septiēs in Iordānem immersī: quō factō ita sum (ut vidēs) sānātus, ut nōn sit puerī corpus nitidius aut integrius. Quapropter intelligō iam, et cōnfiteor, nūllum in tōtō mundō esse Deum, nisī eum quem vōs Israēlitae colitis. Itaque prō tam singulārī beneficiō, quaesō tē, ut ā mē mūnusculum hoc accipiās.
Elīsaeus
Apagesīs: ego ut mūnus accipiam!
Naaman
At nē mē repudiātō: nōn equidem id faciō, quō tibi tantum meritum rēmetiar, quod neque fierī potest, sed ut hoc meī in Deum, et in tē grātī animī pignus apud tē relinquam.
Elīsaeus
Istum grātum animum apud tē habētō, dōna nē additō.
Naaman
Atquī.
Elīsaeus
Nē urge tantopere. Nam (ut tū semel sciās) Deum immortālem iūrō, cui ego appāreō, atque administrō, mē nihil ā tē acceptūrum.
Naaman
Sī ita dēcrēvistī, nōlō improbius īnstāre. Cēterum ōrō tē, ut hinc mihi terrae duōrum mūlōrum onus asportāre liceat. Nam statuī deinceps nūllīs diīs, praeterquam ūnī Iovae, adolēre, aut sacrificāre.
Elīsaeus
Laudō, asportātō sānē.
Naaman
Praetereā est aliud, super quō tē velim cōnsulere. Solet meus Dominus, quandōcunque in aedem Remmōnis adōrātiōnis grātiā commeat, meīs humerīs innītī; ubi, eō inclīnante sē nōn possum, quīn mē quoque inclīnem. Eam mihi rem Iova ignōscet, opīnor.
Elīsaeus
Ita. Abī cum bonā pāce.
Gēhezis
Hem, parcit dominus meus accipere oblāta sibi ab istō Syrō mūnera; At mihi ita sit Iova propitius, nisī eum cursū cōnsequar, aliquid acceptūrus. Immūnis ut abeat tam dīves homō, tantō affectus beneficiō! Nōn convenit.
Naaman
Religiōnī habeō, nihil eī dedisse. Sed videōne eius famulum hūc cursū contendentem? ipse est, quantum excessū conspiciō.
Gēhezis
Ē currū dēsilit, et mihi prōcēdit obviam.
Naaman
Salvāne omnia, puer?
Gēhezis
Pāx: tē tribus verbīs volō. Modō ad herum meum vēnērunt duo dē vātum genere iuvenēs, ē monte Ephraimitārum. Eā dē causā rogābat herus ut mihi ad eōs argentī talentum dēs, et duās vestēs dē splendidiōribus.
Naaman
Immō vērō duo talenta auferās: atque utinam plūra voluissēs: libenter dedissem.
Gēhezis
Nōn est opus.
Naaman
Nē dubitā accipere; erit aliquis eōrum ūsus. Vōs colligāte hoc argentum in duōbus fiscīs: addite hās duās vestēs. Vōs duo praeferte eī hāsce sarcinās. Iubētō herum tuum meō nōmine salvēre plūrimum.
Gēhezis
Faciam. Valē.
Naaman
Et tū.
Gēhezis
Ō mē fēlīcem, cui rēs tam bene succēdunt! Īte hāc, iuvenēs: sequiminī mē per hoc obscūrum ostium: dēpōnite hīc sarcinās: iam mihi nihil opus est vestrā operā. Quod reliquum est, ipse facile per mē perficiam. Abīte.
Ministrī Naamānis
Valē ergō.
Gēhezis
Valēte vōs quoque. Nunc rēs mihi bene gesta est. Abscōndam hīc hunc thēsaurum, ubi eum nēmō praeter mē sciat. Sed iam, nē meus herus aliquid suspicētur, sī nimis diū absim, offeram mē eī.
Elīsaeus
Unde noster Gēhezī?
Gēhezis
Nusquam, equidem īvī.
Elīsaeus
At etiam audēs velle mihi verba dare? Quasī ego nōn ūnā animō adfuerim, cum homō dē currū revertit tibi obviam. Hoccine tempus est accipiendōrum ūllōrum mūnerum? Improbē. Malē ā tē factum. Itaque prō istō tuō peccātō, lepra, quā līberātus est Naaman, in tē et in tuam prōgeniem in posterum haerēbit.
Sententia
Bona spīrituālia plērumque aspernātur mundus, quia splendōre cārent, et apparātū mundānō. Nē famulōrum quidem cōnsilium contemnendum est. Saepe etiam est ōlitor valdē opportūna locūtus. Dōna spīrituālia nōn emuntur pretiō carnālī. Avāritia mendācēs facit, et hominēs in miseriam praecipitat. Deī spīritum latēre frūstrā cōnāris.