Dialogi Sacri - Dialogus Tertius Decimus (Liber Secundus)
Abisaeus. 1 Rēg. 26.
David noctū in Saulī castra digressus, eius dormiēntis hastam, matellamque surripit. Deinde digressus, illinc procul clāmōre eum excitat, suamque innocentiam iterum testātur, in calumniātōrēs invehēns: Ille iniquitātem suam iterum cōnfitētur.
Persōnae:
David, Abisaeus, Abnēr, Saulus
David, Abisaeus, Abnēr, Saulus
David
Uterne vestrum dēscendet mēcum in castra ad Saulum?
Abisaeus
Ego.
David
Eāmus sēnsim et pedetentim per noctem, dum dormiunt hostēs. St, St, omnēs sunt oppressī altissimō somnō. Abī.
Abisaeus
David, David.
David
Quid est?
Abisaeus
Hīc stertit Saulus in tentōriō, hastā humī ad caput eius dēfīxā. Abnēr et reliquī tempore circum eum iacent; nimīrum tibi Deus facit tuī hostis potestātem. Vīs ergō ut eum ego hastā cōnfīgam ad terram ūnō ictū nōn repetendō?
David
Nōlī eum perimere. Quis enim adferat manum eī, quem Deus ūnctiōne creāvit rēgem, quīn obliget sē nefāriō scelere? Aut Deus eum perdat oportet, aut diēs eī fātālis veniat, aut in praeliō cadat. Certē meam manum ā rēge creātō dīvīnitūs avertat Deus. Sed cape hastam eius et matellam: abeāmus.
Abisaeus
Deus bone, ut altē sōpītī sunt! Nūllus omnīnō expergiīscitur.
David
Nōn sine nūmine haec fīunt. Cōnscendāmus montem. Volō ego dē summō cacūmine clāmāre Saulum et eī ostendere mē nōn minus fīdum quam quemvīs eōrum, quibus stipātōribus ūtitur. Satis iam procul absumus ab eīs, nē repentīnō eōrum adventū possīmus opprimī. Heus, Saule, heus, stipātōrēs Saulī, heus, Abnēr; nōn mihi respondēs? Heus, tē appellō, Abnēr.
Abnēr
Quis tū es, quī clāmās rēgem?
David
Nae tū es vir eximius et dignus, quī inter Israēlitās prīncipātum teneās. Itine vērō rēgem dominum custōdīs, ut ad eum necāndum mīles quīdam modō intrōierit tentōrium? Haud ēgregium sānē istud fēcistī? Per Deum immortālem, vōs estis dignī suppliciō capitālī, quī tam male custōdiātis dominum vestrum, rēgem ā Deō cōnstitūtum. Quaesō, vide ubi sit hasta, et matella rēgis, quae erat prope caput eius.
Saulus
Estne ista tua vōx, fīlī David?
David
Mea, Ō mī Rēx, et Domine. Sed cūr tandem persequeris servum tuum? aut quid fēcī, aut commīsī? Veruntamen, nē gravāre paulisper audīre mē loquentem. Sī Deus tē mihi īnfēstum reddit, precor eum tibi propitium: sīn hominēs sunt, execrābilēs sunt in cōnspectū Iovae, quī mē hodiē dē cuius patrimōniō dēturbant, quantum est ipsīs, et ad cultum deōrum peregrinōrum impellunt. Sed nōn sinet Iova terram meō sanguine funestārī, quamvīs Israēlitārum Rēx occupātus sit in persequendō pūlice, (ut ita dīcam) ut sī perdicem per montēs persequātur.
Saulus
Peccāvī, revertere, David fīlī. Iam enim tibi nōn male faciam, quī ita abstinuerīs tē meā nece. Errāvī nimis quam imprūdenter, fateor.
David
Hīc dēpōnō hastam tuam, eam petitō aliquis iuvenum: cēterum Deus remūnerētur quemque ut dignus meritāsque est. Tē quidem hodiē trādidit mihi in manum, sed continuī mē ā nece rēgis. Ergō quemadmodum tuam ego salūtem chāram habuī; sīc ille habitūrus est meam, mēque hostīlī manū līberātūrus.
Saulus
Magnā virtūte, David fīlī, haud dubiē cōnāta perficiēs.
Sententia
Et iūstī iūstē et iniūstī iniūstē, facere persevērant. Calumniātōrēs, tametsī utrīsque nocent, tamen rē vērā perniciōsiōrēs sunt iīs quī eōrum calumniīs crēdunt, quam iīs quōs calumniantur.
Et iūstī iūstē et iniūstī iniūstē, facere persevērant. Calumniātōrēs, tametsī utrīsque nocent, tamen rē vērā perniciōsiōrēs sunt iīs quī eōrum calumniīs crēdunt, quam iīs quōs calumniantur.