Dialogi Sacri - Dialogus Quintus Decimus (Liber Secundus)
Achīs. 1 Rēg. 29.
Achīs, Gēthae Rēx, admonitū procērum suōrum, Davidem (quī ad ipsum cōnfūgerat) ab exercitū suō dīmittit.
Persōnae:
Procērēs Palaestīnī, Achīs Rēx, David
Procērēs Palaestīnī, Achīs Rēx, David
Procērēs
Quīnam sunt Hebraeī istī, quōs habēs in nostrō exercitū?
Achīs
David est, Saulī Israēlitārum rēgis servus, quī mēcum ēgit per hōsce diēs, vel potius annōs: in quō nihil adhūc reprehēnsiōne dignum dēprehendī, ex quō ad nōs aufūgit.
Procērēs
Remitte hominem in eam prōvinciam, cui tū eum praefēcistī; nē sī nōbīscum dēscenderit in certāmen, in nōs sē convertat. Nam quā tandem rē melius possit cum suō dominō reconciliārī, quam hōrum hominum capitibus? Nōnne hīc est ille David, carmine illō in chorēīs celebrātus: Saulus mīlle, decem concīdit mīllia David.
Achīs
David, Iovam ego immortālem testor, tē mihi tuamque castrēnsem cōnsuētūdinem probārī: neque enim ūllum adhūc in tē vitium, postquam ad mē prīmum tē contulistī, dēprehendī, Sed optimātibus nōn placēs. Quamobrem discēde cum bonā pāce, nē Palaestīnōs procērēs offendās.
David
Nam quid ego commīsī? Aut quid in mē adhūc dēprehendistī, ex quō prīmum in tuum cōnspectum vēnī, ut in bellum contrā hostēs tuōs nōn proficīscar?
Achīs
Sciō equidem, tē mihi tam placēre, quam sī dīvīnus essēs Genius. Sed vetant satrapae Palaestīnī, tē praelium sēcum inīre. Quamobrem, māne ubi dīlūxerit, proficīscere sānē ūnā cum tuī dominī servīs, quī tēcum vēnērunt.
David
Equidem invītīs illīs mīlitāre nōlim: parēbitur.
Sententia
Nōn abs rē suspectum est perfugārum contrā suōs auxilium.
Nōn abs rē suspectum est perfugārum contrā suōs auxilium.