Dialogi Sacri - Dialogus Quintus (Liber Secundus)

Oboedientia. 1 Rēg. 15.

Samuēl Saulum reprehendit, quī Amalechitās clēmentius, quam Iova praecēperat, ultus fuerat.
Persōnae:
Saulus, Samuēl
Saulus
Iovam tibi propitium precor. Fēcī iussum Iovae.
Samuēl
Quem ergō balātum et mūgitum audiō?
Saulus
Ovēs sunt, et caprae, et bovēs, quās ex Amalechītīs abdūximus. Nam ab hōrum pecorum optimīs quibusque necandīs abstinuēre mīlitēs, ut Iovae Deō tuō sacrificium fieret. Reliqua funditus excīdimus.
Samuēl
Licetne mihi, quod bonā tuā veniā fīat, tibi significāre, quid mihi Iova hāc nocte dīxerit?
Saulus
Licet.
Samuēl
Nōnne, cum, vel tē iūdice, parvus fuerīs, nunc Princeps es tribuum Israēlitārum, ūnctus ā Iovā Rēx eōrum? Ā quō cum in hanc expedītiōnem missus sīs, iussūsque scelerātōs Amalechitās exscindere, et bellō ad interneciōnem persequī; cūr eī dictō audiēns nōn fuistī? tēque ad praedam, vetante Iovā, convertistī?
Saulus
Immō Iovae paruī, expedītiōnemque, ad quam ab eō sum missus, cōnfēcī; et dēlētīs Amalechītīs, Agagum eōrum rēgem abdūxī. Tantum, mīlitēs dē manubiīs pecora, bovēsque, dēvōtōrum prīmitiās, dēsūmpsērunt, quae Iovae Deō tuō immolārentur apud Gilgala.
Samuēl
Quasī vērō Iovae tam placeant hostiae et sacrificia, quam eius dictō audientem esse. Scītō, oboedientiam praestantiōrem esse, sacrificiō, et obtemperātiōnem adipe arietum. Nam nōn pārendī peccātum, perinde est ac magia: et contumācem esse, eadem in culpā pōnitur, ac simulacrī-colam esse: et quia Iovae mandātum repudiāstī, ipse tē vicissim rēgnō exiget.
Saulus
Peccāvī, quī contrā Iovae iussum, contraque tua dicta fēcerim, mīlitēs veritus, eīsque obsecūtus. Sed, dā mihi, quaesō, hanc veniam, ut mēcum revertāre, ut Iovam adōrem.
Samuēl
Nōn revertar tēcum, quī Iovae mandātum aspernātus sīs, et idcircō ab eō abdicātus rēgnō Israēlitārum. Valē.
Saulus
At nōn patiar tē abīre, ut nōn mē comitēris.
Samuēl
Quid mē retinēs? Ah! rūpistī meum pallium: et Iova hodiē Israēlitārum rēgnum ā tē abrumpit, idque alterī tē meliōrī tradit. Neque vērō fallet Israēlitārum triumphātor, neque factum mūtābit: nōn enim homō est, ut factum mūtet.
Saulus
Fateor peccātum ā mē esse. Sed concēde mihi hunc honōrem apud senātōrēs meōrum populārium, apudque Israēlitās, ut mēcum redeās, Iovam Deum tuum adōrātūrō.
Samuēl
Age, age, praeī, sequar.
Sententia
Nihil placet Deō, quod eius praeceptō contrārium est, etiamsī bonō aliōquī animō fīat: dēbet enim homō Deō (sīcut servus herō, aut fīlius patrī) servīre, nōn suō, sed illius, arbitriō.