Dialogi Sacri - Dialogus Octavus (Liber Secundus)

Nōvilūnium. 1 Rēg. 20.

Saulus fīlium suum Ionathanem, propter eius cum Davide amīcitiam, iaculō trānsfīgere cōnātur.
Persōnae:
Saulus, Ionathan
Saulus
Cūr nōn vēnit Isaī fīlius ad cibum capiendum, neque herī, neque hodiē?
Ionathan
Petiit ā mē veniam concēdendī Bēthlehemam: futūrum enim sacrificium Gentīlitium in eō oppidō, ad quod adesse iussus esset ā frātre suō: Itaque magnopere ōrāvit, ut, sī sibi vellem grātissimum facere, facerem, eō sē cōnferendī, frātrēsque vīsendī, potestātem. Haec causa est, quamobrem ad rēgiam mēnsam nōn vēnerit.
Saulus
Ō improbae et contumācis foeminae prōgeniēs! quasī ego nesciām tē Isaī nātī percupidum esse, ad tuum quidem et tuī parentis dedecus atque ignōminiam. Nam quamdiū vīvet in terrīs Isaī fīlius, nunquam tū fīrmum rēgnum habēbis. Quāre cūrā ut ad mē sistātur: nam morte dignus est.
Ionathan
Cūr ita tandem? Quid commīsit?
Saulus
Docēbō tē hoc iaculō quid commīserit.
Ionathan
At ego hinc effugiam. Rem indignam! Āctum est dē Davide, nisi aufūgerit.
Sententia
Impiī pietātem amīcitiamque ferre nōn possunt. Iniūstīs nihil est intolerabīlius iūstitiā.