Dialogi Sacri - Dialogus Nonus (Liber Secundus)

Ahimelecus. 1 Rēg. 21.

David fugiēns Saulum, ab Ahimeleche sacerdōte pānem ēnsemque impetrat, sēsē ad rēgium quoddam negōtium ex ipsius rēgis mandātō proficīscī simulāns.
Persōnae:
Ahimelechēeus sacerdōs, David
Ahimelechēeus
Quid est, quod sōlus sīs, nūllō comitātū?
David
Rēx mihi quoddam negōtium mandāvit; quod negōtium, nē quis omnīnō mortālium resciśceret, nēve quō mitterer, praecepit. Eam ob rem famulīs certum quendam locum assignāvī. Quāre, sī habēs quinque pānēs, trade mihi; aut quot habēs.
Ahimelechēeus
Pānem profānum nōn habeō, sed sācrum habeō, sī modo tuī famulī ā mulieribus abstinuerint.
David
Cum mulieribus nihil nōbīs reī fuit hunc iam tertium diem, ex quō profectus sum, suntque corpora meōrum famulōrum casta. Quod sī forte tum, cum profectī sumus, fuerant cum uxōribus, atque ita corpora pūra nōn habēbant: at hodiē quidem, antequam sacrīs pānibus vescāntur, pūrī erunt; quoniam hic diēs tertius est, quod spatium lūstrātiōnī tribuitur in nostrā lēge.
Ahimelechēeus
Accipe igitur pānem sācrum. Nam nūllum habeō praeter hōs apposititiōs pānēs, ā cōnspectū Iovae sublātōs, summissīs statim in eōrum locum recentibus.
David
Habēsne hīc praetereā ūllam hastam aut ēnsem? nam neque hastam, neque ēnsem cēpī, adeō mē rēgis mandātum urgēbat.
Ahimelechēeus
Hīc est ēnsis Goliāthī Palaestīnī, ā tē in valle quercūs occīsī, involūtus pannō post Ephōdum. Eum, tū sī vīs, capiās licet: nam alius nūllus est.
David
Nūllus est istō melior: trade eum mihi.
Sententia
In perīculīs interdum simulant sānctī hominēs. Lēx est facta propter hominem, nōn homō propter lēgem. David, urgente necessitāte, pānēs sacrōs īnsōns comedit, quamvīs nōn esset sacerdōs, sōlīs sacerdōtibus vēscī per lēgem licet.