Dialogi Sacri - Dialogus Duodetricēsimus (Liber Secundus)
Michāas. 3 Rēgum 22.
Achabī Israēlitārum rēgī cōnsulunt falsī vātēs, ut Rāmōthā Galaadīticam urbem bellō adōriātur: fōre enim, ut eā potiātur. At Michāas vātēs contrārium praedīcit, eamque ob causam conicitur in vincula.
Persōnae:
Achabus Israēlitārum rēx, Iosophatus Iūdaeōrum rēx, Vātēs, Nūntius, Sedēcias, Michāas
Achabus Israēlitārum rēx, Iosophatus Iūdaeōrum rēx, Vātēs, Nūntius, Sedēcias, Michāas
Achabus
Adsunt hīc vātēs, Iosophate, plūs minus quadringentī, quōs ad explōrandam Deī voluntātem cēnsuistī accersendōs.
Iosophatus
Videō: superest, ut eōs interrogēs.
Achabus
Quid mihi auctōrēs estis, vātēs? Cēnsētisne, ut bellō Rāmōthā adōriar, an ab inceptō dēsistam?
Vātēs
Nōs vērō cēnsēmus ut adōriāris, nam victōriam tibi annuit Dominus.
Iosophatus
Numquis praetereā hīc est Iovae vātēs, ex quō scīsciēmur?
Achabus
Est item ūnus, sed quem male ōdī: quoniam nihil unquam mihi, nisī sinistrum, vāticinātur. Is est Michāas, fīlius Imlae.
Iosophatus
Nōn decet rēgem ita loquī: sed iube eum accīrī
Achabus
Tū siste hūc nōbīs properē Michāam.
Nūntius
Ita faciam.
Sedēcias
Vidēsne haec, Achabe, cornua ferrea, quae ego ferō? Hoc tū modō quasī cornū petēs, et fundēs Syrōs ad interneciōnem: ita tibi per mē futūrum pollicētur Deus.
Vātēs
Ita profectō fiet. Aggredere sānē Rāmōthā; fēlīciter pugnābis, eamque Deī beneficiō capiēs.
Nūntius
Cēterī quidem vātēs omnēs, Michāa, rēgī ūnō ōre fēlīcem successum prōmittunt. Itaque cēnseō, ut tū quoque eī bene ominēris, quemadmodum ipsī.
Michāas
At ego Deum immortālem iūrō, mē ea sōlum dictūrum, quae mihi dīvīnitus īnspīrāta fuerint.
Achabus
Michāa, quae est tua sententia? Armane in Rāmōthā īnferēmus, an nōn?
Michāas
Quīdnī inferās? Iam tibi victōriam annuit Iova.
Achabus
Quōusque tandem mihi illūdēs? Tē etiam atque etiam obtestor per nōmen Iovae, nē mihi quicquam nisi vērum dīcās.
Michāas
Nunc vērum audiēs. Vīdī omnēs Israēlitās palantēs in montibus, sīcut ovēs sine pāstōre solent. Atque Iova, Nōn habent istī dominōs, inquit: redeant suam quisque domum, cum bonā pāce.
Achabus
Dīxine ego tibi, eum nihil nisi īnfaustum mihi praedictūrum?
Michāas
Igitur audī certissimum ōrāculum. Vīdī Iovam in soliō suō sedentem, omnī caelestī exercitū dextrā laevāque stipātum, atque ita dīcentem; Ecquis mihi in errōrem indūcet Achabum, quō Rāmōthā, ibi cāsūrus, invadat? Cumque alius aliud dīceret, prōcessit quīdam spīritus, quī stāns ante eum, Ego, inquit, factūrum mē recipiō. Cui Iova; Quōnam modō? Tum ille; Aspīrābō falsa omnibus eius vātibus, quī dīcant, Probe, inquit Iova, succēdet: aggredere negōtium. Nimīrum ex hīs liquet, omnēs istōs tuōs vātēs esse falsō spīritū afflātōs; et Deum tibi male cōgitāre.
Sedēcias
Accipe colaphum prō istō tuō mendāciō. Nam quā ratiōne dīvīnum nūmen, cuius tū īnstīnctū tē loquī simulās, ā mē ēmigrāvit, ut tē docuerit?
Michāas
Tum sciēs cum trepidus tē in intimā pēnetrālia penitus abdēs.
Achabus
Corripē Michāam, et eum dēdūc ad Amōnem praetōrem urbānum, et Ioam rēgium fīlium, et iube, meō iussū, in carcerem conclūdī, atque ibi pāne ātrō et aquā parcē ac dūriter pāscī, donec salvus redeam.
Michāas
Siquidem salvus redieris, nihil causae est quō minus dīcar mentītus pullulum: atque equidem hoc clārissimā vōce omnibus inculcātum volō.
Sententia
Falsī vātēs (quōrum ingēns est numerus) dīcere solent quae placeant hominibus, et imprīmīs assentārī prīncipibus. Vērī vātēs (quī paucī sē solent) assentārī nesciunt et improbīs semper dūra dīcunt. Et, quoniam improbī in hāc vītā domināri solent, fit plērumque ut vēritātis praemium vincula sint et necēs. Nam Obsequium amīcōs, vēritās odium parit. Ō mundī potentēs, utinam haec in animās vestrās dēmittātis!
Falsī vātēs (quōrum ingēns est numerus) dīcere solent quae placeant hominibus, et imprīmīs assentārī prīncipibus. Vērī vātēs (quī paucī sē solent) assentārī nesciunt et improbīs semper dūra dīcunt. Et, quoniam improbī in hāc vītā domināri solent, fit plērumque ut vēritātis praemium vincula sint et necēs. Nam Obsequium amīcōs, vēritās odium parit. Ō mundī potentēs, utinam haec in animās vestrās dēmittātis!