Dialogi Sacri - Dialogus Duodequadrāgēsimus (Liber Secundus)
Ananias. Ier. 28.
Ananias Iūdaeīs līberātiōnem ad biennium falsō vāticinātur. Ieremias contrā graviōrem īnsuper captīvitātem praedīcit, et ipsī Ananiae mortem ā Iovā dēnūntiat.
Persōnae:
Ananias, Ieremias
Ananias, Ieremias
Ananias
Audī tū, Ieremia, ūnā cum ūniversō hōc populō, quae iussū Deī vōbīs dēnūntiō. Ego (inquit Iova Optimus Maximus, Israēlitōrum Deus) iam rumpam iugum rēgis Babyloniōrum, et post duōs annōs referam in hunc locum omnia vāsa templī, quae Nebuchodonosor hinc ablāta Babylōnem dēportāvit: Ieconiamque, fīlium Ioachim Iūdaeae rēgis, omnēsque captīvōs Iūdaeōs, quī sunt abdūctī Babylōnem, hūc redūcam, frāctō Babylōniae imperiō.
Ieremias
Utinam ita faciat Iova, et tua dicta omnia ad rem cōnferat, atque hūc vāsa sācra reportet, captīvōsque omnēs ē Babylōne revocet! Vērum audī, et quae apud tē et omnem populum eloquar, trade memoriae: Clāruērunt ante mē et tē iam ōlim vātēs, quī multīs nātiōnibus, magnīsque rēgnīs bellum, aut famem, aut pestem, praesignificāvērunt. Quod sī quis aliquandō secundā prōnūntiābat, eius praedictum aut reī ēventus ā dīvīnō afflātū profectum comprobābat, aut frustrātiō refellēbat. Hoc quia in hāc vāticinīātiōne futūrum certō sciō, malō tē reī exitū cōnfūtārī, quam meā ōrātiōne īrritārī.
Ananias
Cedō mihi istum torquem: audīte vērō omnēs, quī hīc estis, quid ferant mea dicta. Quemadmodum hoc ego collāre perrumpō, ita Iovam scītōte perfrāctūrum dominātiōnem Nebuchodonosoris post biennium.
Ieremias
Nōlō tēcum amplius rīxārī.
Ananias
Abeās licet; ego hoc teneō, et tenēbō: nē trepidāte, Iūdaeī, adventat iam certissimum vōbīs praesidium et salūs. Bonō animō este.
Ieremias
Adsum tibi ā Deō, Anania, quī tibi mē ita renūntiāre iubet. Vincula lignea, inquit, rūpistī, Anania: sed prō eīs ferrea fēceris. Nam ego ferreum iugum collō impōnam omnium istārum gentium, quō serviant Nebuchodonosorī Babyloniōrum rēgī, sub cuius ego dītiōnem etiam agrestēs bēstiās subiūnxī. Haec sunt, dē quibus tē, Anania, Deus meō ministeriō praemonītum voluit. Sed nōn est, crēde mihi, Anania, nōn est, quod incitātiōnem et permōtiōnem dīvīnam ostentēs, et hunc populum spē ināni ērigās. Neque enim ā Deō missus adēs, cuius ego afflātū perniciem tibi proximam dēnūntiō, tēque hoc annō vītā dēfūnctūrum cōnfirmō; quoniam tuīs verbīs dēficiendī ab eō causa es.
Sententia
Malī doctōrēs solent improbīs fausta dīcere, et quae placeant; Bonī contrā. Hinc fit ut bonī invīsī sint, malī amentur, et auctōritāte polleant. Vērī vātibus rarō crēditur ante ēventum; praesertim sī adsunt falsī vātēs, quī vērīs contrāria doceant. Malī vātēs, dum poenās improbōrum verbīs lēniunt, rē ipsā exasperant. Cum pervicācibus rīxandum nōn est. Quī improbīs blandiuntur, eōs ā Deō āvocant.
Malī doctōrēs solent improbīs fausta dīcere, et quae placeant; Bonī contrā. Hinc fit ut bonī invīsī sint, malī amentur, et auctōritāte polleant. Vērī vātibus rarō crēditur ante ēventum; praesertim sī adsunt falsī vātēs, quī vērīs contrāria doceant. Malī vātēs, dum poenās improbōrum verbīs lēniunt, rē ipsā exasperant. Cum pervicācibus rīxandum nōn est. Quī improbīs blandiuntur, eōs ā Deō āvocant.