Dialogi Sacri - Dialogus Duodecimus (Liber Secundus)
Abigail. 1 Rēgum 25.
Missī ad Nabālem famulī Davidis ad petenda cibāria, refūdiantur ab eō. Quod ubi audīta, Nabālis uxor Abigail mūnera Davidī obviam ferre properat, et eī obviam facta, eius in Nabālem īram sedat.
Persōnae:
Famulī Davidis, Nabāl, Puer, Abigail, David
Famulī Davidis, Nabāl, Puer, Abigail, David
Famulī
David Isaī fīlius tē, Nabāl, tuamque domum, tuaque omnia, plūrimā salūte impertit. Is quia audīvit ut tōnsūram ovium faciās, mīsit nōs ad tē rogātum, ut (sī cum tuīs pāstōribus nōn sōlum sine ūllō maleficiō aut iniūriā, vērumque etiam cum magnō beneficiō sumus versātī, ita ut eōs ab omnī iactūrā tūtōs praestiterimus, quamdiū fuērunt in Carmelō: Cuius nōbīs reī tuī famulī testēs esse possunt) benignē nōbīs faciās, hoc praesertim tam faustō diē: et, quae commodē poteris, dēs cibāria ad ipsius Davidis, (tuī dīximus fīlī) eiusque comitum famem propellendam.
Nabāl
Quis est iste David? Quis est iste Isaī fīlius? Isne est ad quem hodiē servī passim ā dominīs trānsfugiunt? Scīlicet, ego cibum pōtiōnemque meam, et quae mactāvī ad alendōs meōs tōnsōrēs, dem hominibus mihi prorsus ignōtīs?
Famulī
Aliunde nōbīs prōspiciāmus: nam hinc quidem nihil auferēmus, ut eum affectum videō. Redeāmus ad Davidem.
Puer
Meus dominus cōnsulit sibi pessimē. Eō narrātum omnem rem herae, ut caveat. Hera, nunc, sī quandō, tua est opus prūdentiā.
Abigail
Numquid malum recēns ortum est?
Puer
Et quidem maximum. Missī ā Davide nūntiī ē dēsertō ad herum nostrum, ut aliquid hinc per hūmānitātem auferrent, repudiātī ab eō sunt; et tamen illōs expertī sumus virōs plānē probōs, nūllā unquam contumēliā aut damnō affectī, quamdiū sumus inter eōs rūsticātī. Quīn prō mūrō nōbīs noctēs diēsque fuērunt, donec versātī cum eīs sumus pāscendō pecudēs. Proinde dēspice tū dīligenter quid āctūra sīs; aliōquī āctum est dē dominō nostrō, et tōtā eius familiā. Nam ipsum quidem convenīre, hominem prōflīgātissimum ac perditissimum, stultitiae sit.
Abigail
Famulī, capite properē omnia haec quae vōbīs trādam: quae imposita asīnīs ferētis ante. Ego iam subsequar. Hūc mihi properā asinum. Quam male metuō, nē meī virī stultitiam luāmus! Ō hominem īnsānum, quī prō nihilō habuerit, eum hominem in sē irritāre, ā quō maximē potest et iuvārī amīcō, et laedī īnfēnsō! Sed videō ipsum Davidem adversō colle dēscendentem. Nesciō quid īrātus loquitur cum suīs.
David
Nē ego frūstrā cōnservāvī omnia quae habet iste in dēsertīs, ita ut nihil omnīnō dē suō deperdiderit, et reddidit mihi malum prō bonō. At ita perdat Deus hostēs Davidis, ut eī ante crāstinum māne nihil prorsus reliquī faciam.
Abigail
Obsecrō tē, Domine, tibi ad pedēs suppliciter iacēns, ut bonā mē veniā audiās. Vide, mī David, nē hominem dēspicātissimum Nabālem dignum iūdicēs, in quem īram vertās: quī sīcut nōmine, ita rē ipsā stultus est. Nam ego quidem, cuius est culpam praestāre, missōs ā tē iuvenēs nōn videram, neque enim sīvissem abīre vacuōs: sed vidēs profectō, Vir clārissime, (neque enim dubitārī potest) tē et Deō immortālī absterrērī ā sanguine faciendō in tuīs inimīcīs per tēmet ipsum persequendīs: cum ipsius Nabālis īnsānia eiusmodī sit ipsa per sē supplicium, ut nōn aliud tuīs hostibus et invidīs imprecāndum esse videātur. Quāre aequō animō patere hoc mūnusculum, quod tibi hīc afferō, iuvenibus tibi merentibus darī auferendum, et mihi hanc noxam remitte. Sīc tuās tibi fortūnās, bella dīvīna gerentī, in tūtō cōnstituat Deus: et tē in omnī vītā omnī malō prohibeat. Ac sī quis tibi īnfēstus et tuae necis cupidus, exīstat, precor Deum, ut, tē semper incolumī, et fortissimē cōnsistente, tuus hostis variīs iactātus procellīs dispereat. Iam vērō cum praeclāra Deī prōmissa cōnsecūtus, Israēlitārum dux fuerīs cōnstitūtus, tanta tua fēlīcitās nūllā quasī labefactābitur labe cōnscientiae, quā necesse esse tuam laetitiam contamināri, recordātiōne effūsī sanguinis, et suppliciī ob prīvātam iniūriam sūmptī. Deus faciet tibi meliōra; meminerīsque aliquandō meī.
David
Grātiās agō Iovae, Deō Israēlitārum, quī tē mihi hodiē mīserit obviam: nec nōn tibi, quae mē tuā ōrātiōne ā caede et vindicta iniūriae in mē commissae āvocāris. Nam Deum immortālem testor, quī mē tibi malefacere prohibet, nisī tū mihi occurrere properāvissēs, Nabālem ante dīlūculum fortūnīs omnibus funditus ēvertissem. Vērum eius culpam tibi condōnō, tuaque mūnera grātō animō accipiō. Abī sānē domum salva.
Sententia
Irritāre potentiōrem, vēsānia est: bonum malō pēnsāre, scelus. Īrātum potentiōrem mūneribus verbīsque placāre, sapientia est.
Irritāre potentiōrem, vēsānia est: bonum malō pēnsāre, scelus. Īrātum potentiōrem mūneribus verbīsque placāre, sapientia est.