Dialogi Sacri - Dialogus Decimus (Liber Secundus)

Doegus. 1 Rēgum 22.

Saulus iniūstē cūrat occīdendōs Iovae sacerdōtēs, quia Davidem nōn indicāverint.
Persōnae:
Saulus, Ahimelechēeus, Doegus
Saulus
Audī, Ahitōbī nāte.
Ahimelechēeus
Adsum, domine.
Saulus
Cūr in mē coniūrāstī, cum Isaī nātō: cui et cibāria et ēnsem dedistī, et prō quō Deum cōnsuluistī? Quae īnsidiae mihi manifēstō parantur?
Ahimelechēeus
Ecquis autem est ex tuīs omnibus aequē fīdus, atque David? Rēgis gener, tuō iussū profectus, et apud tē maximā dignitāte habitus? An nunc prīmum Deī ōrāculum eius nōmine sum percōntātus? Absit ā mē omne scelus: cavē nē mihi, aut omnīnō meae paternae familiae, ūllum in hāc rē crīmen impōnās: nam istīus tōtīus negōtiī sum plānē ignārus.
Saulus
Moriēris, Ahimeleche, ūnā cum tōtā tuā paternā familiā. Agite, meī cursōrēs, circumdate, et occīdite hōs Iovae sacerdōtēs: nam Davidis partēs tuentur, sciuntque profugum esse, neque mē certiōrem fēcērunt. Quid dubitātis? Quae vōs religiō impedit? Cūr et vōs mihi nōn pārētis? Age, Doege, circumvenī eōs tū, et interfice.
Doegus
Fiet.
Sententia
Impius prīnceps sanguinārius est, et suspīciōnī magis crēdit et obsequitur, quam vēritātī. Miserum est cum iūdice negōtium habēre, quī vēram causae dictiōnem nōn admittit.