Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Tertius (Liber Quartus)
Dīvēs. Matth. 19. Marc. 10. Lūc. 18.
Iēsus ab adulēscente interrogātus, vītae viam docet; & quam sit ea dīvitibus difficilis, ostendit, dēque praemiīs suōrum disserit.
Persōnae:
Adulēscēns, Iēsus, Discipulī
Adulēscēns, Iēsus, Discipulī
Adulēscēns
Magister bone, quid bonī faciendum mihi est, ut vītam aeternam adipīscar?
Iēsus
Quid mē dīcis bonum? Nēmō bonus est nisi ūnus Deus. Quod sī vīs ad vītam pervenīre, servā praecepta.
Adulēscēns
Quaenam?
Iēsus
Nē adulterātō. Nē occīditō. Nē furātō. Falsum testimōnium nē dīcitō. Nē quem intervertitō. Parentem utrumque colitō. Alterum ut tēipsum dīligitō.
Adulēscēns
Haec omnia servāvī iam ā tenerīs. Quid mihi restat?
Iēsus
Probō. Ūnum tibi dēest. Sī vīs perfectus esse, Ī vēnditum rem tuam omnem, & pretium in pauperēs ērōgātō, thēsaurum habitūrus in caelō: deinde ad mē sequendum, crucem ferēns, venitō. Ēhō! abit maestus, est enim perdīvēs. Ō meī discipulī, quam difficiliter, quī rem habent, ad rēgnum caeleste perveniunt! Obstupetis? Ō fīliī, quam difficile factū est, ut, quī dīvitiīs frētī sunt, in rēgnum dīvīnum ingrediantur! Dīcam iterum: facilius est rudentum trāicere per forāmen acūs, quam dīvitem in rēgnum dīvīnum introīre.
Discipulī
Ecquis igitur poterit servārī?
Iēsus
Hoc hūmānīs quidem vīribus fierī nōn potest, sed potest dīvīnīs: nam omnia, quantumvīs hominibus ardua videantur, ā Deō tamen fierī possunt.
Discipulī
Nōs quidem (ut vidēs) relīquimus omnia, ut tē sequerēmur: quid ergō hinc assequēmur?
Iēsus
Vōs quidem certē, quī mē secūtī estis, cum in renovātā vītā in trībūnālī magnīficus cōnsēderō, sedēbitis etiam in duodecim trībūnālibus, duodecim tribūs Īsraēlītārum iūdicantēs. Et, omnīnō quisquis domum, aut frātrēs, aut sorōrēs aut patrem, aut mātrem, aut coniugem, aut līberōs, aut agrōs relīquerit, meī nōminis & ēvangeliī, rēgnīque dīvīnī grātiā, is & in hōc aevō, etiam inter tot acerba, centuplum accipiet, & in futūrā aetāte vītā fruētur sempīternā. Sed multī prīmī erunt ultimī, & ultimī prīmī. Nam in rēgnō caelestī idem ūsū venit, quod in quōdam patrefamiliās, quī prīmō māne exit ad condūcendōs in vīneam suam operāriōs; & cum singulīs dēnāriīs in diem cum eīs dēcīdisset, eōs in vīneam dīmīsit. Iterumque circiter hōram tertiam ēgressus, vīdit aliōs ōtiōsōs in forō manentēs, quōs etiam in vīneam suam dēmīsit, sēque eīs, quod aequum esset, datūrum prōmīsit. Item circā sextam & nōnam hōram ēgressus, fēcit. Hōrā autem ferē undecimā ēgressus, cum aliōs dēsidēs invēnisset: Quid hīs, inquit, stātis tōtum diem ōtiōsī? Nēmō nōs condūxit, inquiunt illī. Tum ille; Īte & vōs in vīneam meam, &, quod erit aequum, accipiētis. Vesperī mandat ergō dominus procūrātōrī suō, ut operāriōs convocet, eīsque praemium persolvat, initiō factō ab ultimīs ad prīmōs. Hī quī vēnerant hōrā ferē undecimā, singulōs accēpērunt dēnāriōs. At prīmī, quī sēsē plūs acceptūrōs rātī essent, cum tantumdem accēpissent, murmurābant in patremfamiliās, quod ultimōs, quī ūnam hōram opus fēcissent, ipsīs aequāvisset, quī tōtīus diēī onus pertulissent & ardōrēs. Tum ille ūnī ex eīs, Amīce, inquit, nōn faciō tibi iniūriam. Nōnne dēnāriō mēcum dēpactus es? Aufer tuum, & abī. Libet mihi tantum dare huic ultimō, quantum tibi. An mihi nōn licēbit meīs ūtī meō arbitriō? Eōne tū oculum malignum habēs, quia ego sum benignus? Ita in rēgnō caelestī ultimī prīmōrum, & prīmī ultimōrum condiciōne erunt. Multī enim sunt vocātī, sed paucī ēlēctī.
Sententia
Dīvitiae magnō sunt ad salūtem impedīmentō. Dīvēs dīvitiīs, dēnique hominēs, iīs quae habent chārissima renūntiāre hūmānīs vīribus, nequeuent; dīvīnīs, possunt.
Dīvitiae magnō sunt ad salūtem impedīmentō. Dīvēs dīvitiīs, dēnique hominēs, iīs quae habent chārissima renūntiāre hūmānīs vīribus, nequeuent; dīvīnīs, possunt.