Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Sextus (Liber Quartus)

Vīnitōrēs. Matth. 21. Marc. 12. Lūc. 20.

Iēsus ā Pontificibus & Scrībīs, & Seniōribus dē auctōre suae potestātis interrogātus, ipsōs vīcissim dē auctōre lōtiōnis Iōannis interrogat. Deinde per similitūdinēs, eīs futūrum praedīcit, ut, propter sē repudiātum, rēgnō prīventur.
Persōnae:
Pontificēs & Scrībae & Seniōrēs, Iēsus
Pontificēs
Dīc nōbīs, ex cuius auctōritāte ista faciās, & quis tibi dederit ut tantum possīs?
Iēsus
Ego vīcissim vōs quiddam rogābō, dē quō sī mihi responderitis, dīcam vōbīs ex cuius auctōritāte haec faciam. Lōtiō Iōannis unde erat? ā caelōne, an ab hominibus?
Pontificēs
Sī ā caelō dīcimus, dīcet, cūr ergō eī nōn crēdidistis? Sīn ab hominibus, perīculum est nē ūniversus nōs populus lapidet, omnēs enim Iōannem habent prō vāte. Negēmus scīre nōs. Age, nescīmus.
Iēsus
Ego quoque nōn dīcam vōbīs, quā hāc auctōritāte faciam. Sed quid cēnsētis? Habēbat quīdam duōs nātōs, quōrum priōrem aggressus est hīs verbīs; Nāte, abī ad faciendum opus hodiē in vīneā meā: Cuī ille, nōn libet, inquit: post tamen, mūtātā sententiā, abit. Alterī deinde eōdem modō dīxit: quī, pollicitus itūrum sē, nōn īvit. Uter pāruit voluntātī patris?
Pontificēs
Prior.
Iēsus
Crēdite mihi: Pūblicānī & meretrīcēs antecēdent vōs in rēgnum dīvīnum. Vēnit enim ad vōs Iōannēs, vir integrā vītā, cuī vōs nōn crēdidistis: Pūblicānī & meretrīcēs crēdidērunt. Quod cum vidērētis, nē sīc quidem mūtāstis animum ut crēderētis. Accipite aliam similitūdinem. Fuit quīdam paterfamiliās, quī cōnsēvit vīneam: quam cum saepibus circumdedisset, torcularque in eā dēfīxisset, & castellum extrūxisset, ēlocāvit agricolīs, domōque prōfectus est ad multō tempore absens. Post suō tempore mīsit ad agricolās servum, ad percipiendum frūctum vīneae, quem illī male acceptum plagīs, inānem remīsērunt. Iterum mittit alium; eum quoque illī lapidibus contūsum, & ictibus indignissimē mulctātum vacuum remīsērunt. Nec satis. Addit tertium, quem etiam vulneribus cōnfectum ēiēcērunt. Pergit mittere aliōs, atque aliōs, quī omnēs vel pulsātī vel occīsī ab eīs sunt. Et iam cum ūnum habēret fīlium, eumque chārissimum, ita sēcum cōgitābat: Quid agam? mittamne ad eōs fīlium, meās dēliciās? At mittam; fortasse ēius cōnspectum reverēbuntur: Itaque facit. At vīnitōrēs, eō vīsō, sīc loquī inter sē īncipiunt; Hīc quidem est haerēs, interimāmus eum, ut invādāmus in haerēditātem. Itaque ēiectum ē vīneā perimunt. Cum ergō redierit vīneae Dominus, quid faciet agricolīs illīs?
Pontificēs
Malōs male perdet, vīneam aliīs tradet agricolīs, ā quibus frūctum percipiet suō tempore. Sed absit ut quid tāle ēveniat.
Iēsus
Nunquamne lēgistis dictum illud in monumentīs litterārum? Quem lapidem improbāvērunt structōrēs, adhibitus est ad caput angulī. Ā Dominō prōfectum id est, & mīrum nōbīs vidētur. Quamobrem sīc ex mē accipite. Auferētur ā vōbīs rēgnum dīvīnum, & dābitur gentī suum frūctum ēditūrae. Ac quīsquis inciderit in lapidem eum, cōnfringētur: et in quem lapis inciderit, eum conteret. Nam in rēgnō caelestī similiter accidit, atque in rēge quōdam, quī nūptiās fīliī suī factūrus, servōs suōs mīsit, quī invītātōs ad nūptiās vocārent. Cumque illī nōluissent venīre; aliōs item servōs mīsit, quibus negōtium dedit, ut ostenderent invītātīs, ipsum parāvisse prandium, iuvencōs & altīlia esse mactāta, omnia dēnique esse parāta ut venīrent ad nūptiās. At illī eum aspernātī discessērunt, alius in suum praedium, alius ad mercātūram. Caeterī comprehēnsōs ēius servōs ē vītā per summam ignōminiam sustulērunt. Quā rē audītā, īrātus rēx, suās copiās mīsit, & homicīdās illōs perdidit, eōrumque urbem incendit. Deinde suīs servīs mandāvit, ut (quoniam parātae erant nūptiae, & quī ad eās erant vocātī, nōn fuerant dignī quī in eīs adessent) per viās passim abīrent; & ut, quemcumque invēnissent, ad nūptiās vocārent. Iī in trivia prōfectī, quōscumque invēnērunt, coēgērunt, tum malōs, tum bonōs, ita ut complerētur coenātiō convīvīs. Ad eōs contemplandōs ingressus rēx, animadvertit ibī quendam nōn nūptiālī vestītū indūtum: Et amīce, inquit, quid hūc intrāstī sine vestīmentō nūptiālī? Cumque ille obmutuisset, iussit rēx famulīs, ut eum pedibus manibusque cōnstrīctum, in teterrīmās tenebrās abriperent, ibī futūrus ubi esset plōrātus, stridorque dentium. Multī enim vocātī sunt, sed paucī ēlēctī.
Sententia
Pūblicānī & meretrīcēs ad Deī rēgnum sunt propiōrēs quam populōrum magistrī atque gubernātōrēs. Quī dīvīnīs dōnīs ōrnātus, ingrātum sē praebet, is dōnīs prīvātur. Optima quaeque maximē improbantur ā potentissimīs quibusque.