Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Secundus (Liber Quartus)

Repudium. Matth. 19. Marc. 10.

Iēsus cum Pharīsaeīs & discipulīs dē dīvortiīs colloquitur.
Persōnae:
Pharīsaeī, Iēsus, Discipulī
Pharīsaeī
Licetne virō repudiāre uxōrem, quālibet dē causā?
Iēsus
Quid vōbīs praecēpit Mōsēs?
Pharīsaeī
Mōsēs permīsit uxōrī nūntium remittere, scrīptō dīvortiī īnstrūmentō.
Iēsus
Annōn lēgistis, ut, quī eōs prīncipiō fēcit, mārem simul & foemīnam fēcerit? utque ita prōnūntiātum sit: proptereā vir, relictō utrōque parente, haerēbit suae coniugī, fietque ex duōbus ūnum corpus. Itaque iam nōn sunt duo, sed ūnum corpus. Proinde quod Deus coniūnxit, homō nē disiungat.
Pharīsaeī
Cūr ergō praecēpit Mōsēs, eī dare dīvortiī tabulam, eamque repudiārī?
Iēsus
Habuit vidēlicet ratiōnem, vestrae pervicāciae. Vērum ōlim nōn erat ita factitātum. Quīn hoc vōbīs cōnfīrmō. Quīcumque repudiāverit uxōrem suam, nisi ob stuprum, & dūxerit aliam, adulterat; & quī repudiātam dūxerit, adulterat. Eadem in causā sunt & foemīnae.
Discipulī
Sī ea est virī cum uxōre condiciō, nōn expedit cōnūbia coniungere.
Iēsus
At nōn omnēs id praestāre possunt, sed iī duntaxat quibus datum est. Nam ēvirātōrum aliī ita ex uterō mātrum ortī sunt, aliī manū castrātī sunt, aliī sēipsōs castrāvērunt propter rēgnum caeleste. Quī hoc potest praestāre, praestātō.
Sententia
Deus ipse propter hominum pervicāciam aliquid interdum permittat, quod alioquīn permittendum nōn esset. Ōlim fuit mundus minus malus: & omnia abeunt indiēs in dēterius. Libīdinī resistere, nisi dōnā Deī, nēmō potest.