Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Quartus (Liber Quartus)
Dīvēs Immisericors. Lūc. 16.
Dīvēs immisericors apud īnferōs cruciātus nē tantulam quidem misericordiam ab Abrahāmō impetrāre potest.
Persōnae:
Dīvēs, Abrahāmus
Dīvēs, Abrahāmus
Dīvēs
Pater Abrahāme, miserēre meī, & mitte Lazarum, quī summō digitō in aquā intinctō, linguam mihi refrīgeret: discrūcior enim in hāc flammā.
Abrahāmus
Fīlī, memineris, tē bonīs in vītā, Lazarum malīs esse dēfūnctum; Nunc vīcissim hīs in voluptāte, tū in dolōre es: Praetereā, cōnstat omnīnō inter nōs & vōs vasta vorāgō, ut hinc ad vōs, aut istinc ad nōs aditūs trānsīre volentibus nōn pateat.
Dīvēs
Saltem illud ōrō tē, pater, ut eum mittās, in domum meī patris, ut meōs frātrēs (habeō enim quīnque) commonefaciat, nē ipsī quoque committant, ut in hunc tam tetrī cruciātūs locum veniendum sit.
Abrahāmus
Habent Mōsem, & caeterōs vātēs, eōs audīuntō.
Dīvēs
Fit illud quidem aliquid, pater Abrahāme. Sed sī quis ā mortuīs ad eōs fuerit prōfectus, facilius vītam corrigent.
Abrahāmus
Sī Mōsem & vātēs nōn audiunt, nē eī quidem, quī revīxerit, obtemperātūrī sunt.
Sententia
Inclēmentēs inclēmenter pūnientur. Quālem sē quisque alterī praebeat, tālem in sē experiētur Deum. Impiōrum sēra poenitentia. Beātī, quī plōrant: nam cōnsōlātiōne afficientur. Vae gaudentibus: dēflēbunt enim. Nam rērum vīcissitūdō est. Quī sānctā doctrīnā ad sānitātem nōn revocātur, dēsperandus est.