Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Primus (Liber Quartus)
Lazarus. Iōan. 11.
Iēsus Lazarum in vītam resuscitat.
Persōnae:
Martha, Iēsus, Maria, Iūdaeī
Martha, Iēsus, Maria, Iūdaeī
Martha
Sī dōmī essem, allātus est mihi nūntius, advenīre Iēsum. Itaque eī extrā vīcum obviam prōcēdō. Sed eum advenientem videō: adībō, & salūtābō. Ō Domine, sī adfuissēs hīc, meus frāter nōn fuisset mortuus. Sed nunc etiam sciō, tē, quicquid ā Deō petīveris, impetrātūrum esse.
Iēsus
Revīvīscet frāter tuus.
Martha
Sciō ego revīctūrum cum revīvīscent hominēs, in illō novissimō diē.
Iēsus
Ego sum resurrēctiō & vīta; ita ut mihi cōnfīdentēs omnēs & mortuī sint revīctūrī, & vīvī nunquam sint moritūrī. Crēdis hoc?
Martha
Etiam, Domine. Ego crēdō tē esse Chrīstum illum Deī Fīlium, orbem expectātum. Sed eō ēvocātum Mariam sorōrem meam, quae domī misera luctū tabēscit.
Iēsus
Quam multa acerba, & perpessū aspera ēvenīre in hominum vītā necesse est! Miserēscit hārum miserendārum mulierculārum, quae chārissimī frātris morte concussae moerōre cōnficiuntur, & iam ad mē, sīcut ad certum asȳlum, cōnfugiunt, opemque meam & praesēns auxilium implōrābunt. Atque ecce eās hūc accurrentēs, cum magnā hominum multitūdine! Ipsa autem Maria, ut plōrat! ut lāmentātur! ut suō luctū omnibus lachrymās excutit! iam, crēdō, mihi ad pedēs iacēbit supplicāns.
Maria
Ō Domine sī tū hīc adfuissēs, meus frāter nōn fuisset mortuus.
Iēsus
Ubi eum posuistis?
Iūdaeī
Venī vīsum. Ut commōtus est! ut lachrymārum vim prōfundit! Nimium eum valdē amābat.
Iūdaeī
Nōn poterat is, quī caecī oculōs reclūsit, efficere, ut hīc nōn morerētur? Sed vidēte, ut rūrsum conturbātur.
Iūdaeī
Hīc est monumentum.
Iēsus
Āmovēte saxum.
Martha
At iam foetet, Domine: nam quadrīduum est.
Iēsus
Dīxīne ego tibi, tē, sī potes fīdere, vīsūram glōriōsum & plānē dīvīnum factum? Tollite modō saxum. Pater, grātiās tibi agō, quod mē audīvistī. Equidem sciēbam tē mē semper audīre: sed dīcēbam propter circumstantem hanc hominum multitūdinem, ut crēdant mē ā tē esse missum. Lazare, venī forās.
Iūdaeī
Ō rem saeculīs omnibus inaudītam! Vidēte, vidēte hominem ē sepulchrō ēmergentem, vinctīs pedibus & manibus fasciīs, vultūque sudāriō obvelātō. Ō immēnsam Deī potentiam!
Iēsus
Solvite eum, & dīmittite līberum.
Sententia
Chrīstī vōx etiam ā mortuīs auditur; & nōs vīvī eam nōn audīmus.
Chrīstī vōx etiam ā mortuīs auditur; & nōs vīvī eam nōn audīmus.