Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus (Liber Quartus)

Thōmas. Iōan. 11.

Iēsus discipulīs suīs sē comitārī iubet, euntem ad Lazarum in vītam revocāndum.
Persōnae:
Iēsus, Discipulī, Thōmas
Iēsus
Eāmus iterum in Iūdaeam.
Discipulī
Magister, modō tē volēbant lapidāre Iūdaeī: & eōdem revertēris?
Iēsus
Diēī hōrae sunt duodecim. Quī interdiū iter facit, nōn offendit: ūtitur enim commūnī hāc lūce. Quī autem noctū, offendit: caret enim lūmine. Iam vērō Lazarus ille noster amīcus obdormīvit, cum ego eō expergefactum.
Discipulī
At sī obdormīvit, salvus est.
Iēsus
Plānius dīcendum est: Lazarus mortuus est, id quod equidem vestrā causā gaudeō, ut reī fidem adiungātis, cum sciātis mē nōn adfuisse ibī. Sed eāmus ad eum.
Thōmas
Eāmus & nōs moritūrī cum eō.
Sententia
Chrīstō mortuum excitāre tam facile est quam hominī dormientem. Chrīstō mors somnus est.