Dialogi Sacri - Dialogus Undecimus (Liber Quartus)

Pānis. Iōan. 6.

Iēsus, dē sēipse, disserit apud Iūdaeōs.
Persōnae:
Iūdaeī, Iēsus, Discipulī, Petrus
Iūdaeī
Magister quandō hūc vēnistī?
Iēsus
Vōs profectō mē quaeritis, nōn quia mīrācula vīdistis, sed quia pāne satiātī estis. Prōcūrāte cibum nōn interiēntum, sed in omnem perrennitātem permānsūrum; quem quidem ego vōbīs dabō. Nam mē pater comprobāvit Deus.
Iūdaeī
Quid agēmus, ut dīvīna opera faciāmus?
Iēsus
Hoc est dīvīnum opus, ut fidem habeātis eī, quem mīsit Deus.
Iūdaeī
Quod ergō tuī specimen dās, ut, eō vīsō, tibi crēdāmus? Quid tāle facis, quāle fēcit ōlim Mōsēs: Quō duce maiōrēs nostrī Mannā vīxerant in sōlitūdine, quemadmodum līterīs prōditum est: Pānem dē Caelō dedit eīs comedendum.
Iēsus
Nōn Mōsēs (mihi crēdite) pānem vōbīs dē Caelō dedit: sed Pater vērum vōbīs dē Caelō pānem dat. Nam Deī pānis est, quī dē Caelō dēscendit, & vītam dat hominum generī.
Iūdaeī
Domine, dā nōbīs perpetuō pānem istum.
Iēsus
Ego sum pānis vītālis. Quī venit ad mē, nōn ēsurit: &, quī mihi fidem habet, nōn sitiet unquam. Sed hoc vōbīs dīcō. Et vīdistis mē, neque fidem habētis. Quemcumque mihi dat Pater ad mē veniet: & venientēs ad mē nōn ēiciam forās. Dēscendī enim dē Caelō, nōn ut meae, sed ut ēius, quī mē mīsit, voluntātī pareām. Haec est autem ēius, quī mē mīsit, Patris voluntās, ut ex eō omnī quod mihi commīsit nihil perdam, sed in ultimō diē exsuscitem. Haec est autem ēius, quī mē mīsit, voluntās, ut quīsquis Fīlium aspicit, eīque crēdit, is vītam aeternam adipīscātur, & ā mē ultimō diē in vītam revocētur.
Iūdaeī
Nōnne hīc est Iēsus Iōsēphī fīlius, cuius nōs patrem mātrēmque novimus? Quō pactō igitur ait, sē dē caelō dēscendisse?
Iēsus
Nē mussitāte inter vōs. Nēmō potest ad mē venīre, nisi Patre, quī mē mīsit, trahente eum, ā mē ultimō diē in vītam revocāndum. Scrīptum est in vātibus, Omnēs fore dīvīnitūs doctōs. Quīsquis ergō ex patre audīvit & didicit, is ad mē venit; nōn quia patrem quisquam vīderit, nisi quī est ā Deō, is Patrem vīdit. Crēdite mihi, quī mihi fīdit, is vītam habet aeternam. Ego sum pānis vītālis. Mannā ūsī sunt maiōrēs vestrī in dēsertīs, & tamen mortuī sunt. Hīc est pānis quī dē caelō dēscendit, ēiusmodī, ut quī eō vēscātur, nōn sit moritūrus. Ego sum pānis vīvus quī dē caelō dēscendit, quō pāne quī vēscētur, vīvet in perpetuum. Pānis autem, quem ego dabō carō mea est; quam prō hūmānī generis vītā dabō.
Iūdaeī
Quōmodo potest hīc nōbīs carnem suam dare comedendām?
Iēsus
Hoc vōbīs cōnfīrmō, nisi & carnem meam comēderitis, & sanguinem meum biberitis, nōn habētis vītam in vōbīs. Quī comedit meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet vītam aeternam, & ego eum in vītam revocābō ultimō diē. Carō enim mea vērē est cibus, & sanguis meus vērē est pōtus. Quī meā carne vēscitur, meumque sanguinem bibit, is in mē manet, & ego in eō. Quemadmodum vīvit Pater, quī mē mīsit, et & ego per patrem vīvō, & quī mē comedit, is quoque per mē vīvet. Hīc est pānis quī dē caelō dēscendit: cuius longē alia vīs est quam mannae; quā ūsī maiōrēs vestrī, tamen mortuī sunt. Hōc pāne quī vēscitur, vīvet in sempiternum.
Discipulī
Dūra: quis eam audīre possit?
Iēsus
Ergō hoc vōbīs absurdum vidētur? Quod sī mē videātis eō ascendentem, ubi eram anteā? Nōnne multō vōbīs absurdius vidēbitur, ut quī in caelum ascenderit, is in terrīs comedātur? Nōn sunt mea dicta ita accipienda, ut dīcam ipsam carnem meam comedī. Nam carō quidem nihil iuvat: sed est dīvīna quaedam comedendī ratiō, quā vīta aeterna comparātur; dē quā ratiōne verba faciō. Nam quemadmodum quī pānem comedit, is per pānem vīvit: ita quī per mē vīvit (id quod mihi crēdendō, ā mē pendendō efficitur) is mē comedere dīcitur. Sunt quīdam ex vōbīs quī fidem nōn habent. Hanc ob causam, dīxī vōbīs nēminem posse ad mē venīre, nisi hoc eī datum fuerit ā patre meō. Iam multī ā mē proptereā discēdunt.
Iēsus
Quid vōs? Num etiam vōs vultis discēdere?
Petrus
Domine, quem abeāmus? Tū verba vītae aeternae habēs: & nōs crēdimus & novimus, tē esse Chrīstum Deī vīventis fīlium.
Iēsus
Ego vōs duodecim ēlēgī, sed vestrūm ūnus diabolus est.
Sententia
Animī cibus magis est prōcūrandus quam corporis. Ut pāne corpus, sīc vēritāte (quī Chrīstus est), anima pāscitur.