Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Tertius (Liber Quartus)
Linguae. Act. 2.
Cum Chrīstī discipulōs novīs linguīs loquentēs, Iūdaeī putārent ēbriōs esse; Petrus ad eōs ōrātiōnem habēns, dēmōnstrat illud esse dīvīnum Spīritūs sānctī ā Chrīstō in vītam excitātō effūsī. Itā audītā, illī poenitentiam agunt, & in Chrīstī nōmine lavantur.
Persōnae:
Iūdaeī, Petrus
Iūdaeī, Petrus
Iūdaeī
Nōnne omnēs hī quī loquuntur, Galilaeī sunt?
Iūdaeī
Sunt.
Iūdaeī
Ecquid est, quod nostrum quisque vernāculam sibi linguam audiat? Parthī, Mēdī, & Ēlamītae, Mesopotāmiae incolae, & Iūdaeī, & Cappadociae, Pontīque & Āsiae, & Phrygiae, & Pamphȳliae, & Aegyptī, & ēius Libyae partis quae est secundum Cyrenēn, & peregrinantēs Rōmānī, tum Iūdaeī, tum adventītiī, Crētēnsēsque, & Arabēs, audīmus eōs rērum dīvīnārum amplitūdinem nostrīs cuiusque linguīs ēloquentēs. Hoc quidem iam nōn hūmānum est. Equidem sīc obstupēscō, ut nesciam, vigīlemne, an somniem. Quid hoc reī est?
Iūdaeī
Bacchī agitātiō est. Ō Bacche, pater es ēloquentiae.
Iūdaeī
Quid ais?
Iūdaeī
Vīnī plēnī sunt: mera tēmulentia est. Unde enim tam multās linguās, tam dīversās, tam repente didicissent?
Petrus
Nōn sunt hī tēmulentī, quemadmodum vōs arbitrāminī: (est enim hōra diēī tantum tertia) sed viget illa vātis Iōēlis praedīctiō. Ultimīs autem temporibus (inquit Deus) omne hominum genus meō spīritū perfundam, ita ut vestrī fīliī fīliaeque vāticinēentur, & iuvenēs vīsīs, & senēs īnsomniīs ēdoceantur. Quīnetiam servī & ancillae tunc meō spīritū dēlībūtī, vāticinābuntur. Sed id sīgnīs quibusdam praesīgnificābō, tum suprā in caelō, tum īnfrā in terrā, vidēlicet sanguine, & igne & fūmidō vapōre. Ipse sōl tenebrīs obdūcētur & lūna sanguine, antequam Dominī magnus ille & īnsignis diēs veniet. Quīsquis autem Dominī nōmen invocāverit, ēvādet. Audīte verba haec, virī Īsraēlītae: Iēsum Nazarēnum (at quem virum!) quī vōbīs ā Deō repraesentātus est portentīs, mīrāculīs, sīgnīs, quae per eum Deus in mediō vestrūm ēdēbat, ut scītis: hunc vōs, dēfīnītō Deī cōnsiliō & prōvidentiā trāditum, hominum impiōrum operā comprehēnsum, ad pālum alligātum sustulistis: quem Deus ēreptum ex mortis dolōribus, in vītam revocāvit, quatenus fierī nōn poterat ut ā morte tenērētur. David enim dīcit dē eō, Propositum mihi Dominum ob oculōs semper habeō: Eōque mihi ad dexteram nūllā rē commoveor. Nec vērō sōlum mentis atque animī laetitiae gestiō, vērumque etiam ipsō corpore fīdenter perstō, quod tū animam meam apud īnferōs nōn dēserēs, nec permittēs, ut is, quī tibi suā pietāte placet, interitū dēlēātur, sed mē viam vītae docēbis, mihīque cumulātissimam apud tē voluptātem praestābis. Sī licet apud vōs, virī, frātrēs, līberē dē summō patre Davide loquī, is & vītam fīnīvit, & sepultus est, & ēius monumentum apud vōs ad hoc tempus extat. Sed cum vātēs esset, & scīret Deum sibi iūrāvisse, sēsē ex fētū lumbōrum ēius, quod ad hūmānam condiciōnem pertinet, suscitātūrum Chrīstum, & in ēius soliō collocātūrum, praescius Chrīstī resurrēctiōnis dīxit, ēius neque animam apud īnferōs relinquendam, neque corpus interitū esse dēlendum. Hunc Iēsum suscitāvit Deus, cuius nōs nōn omnēs testēs sumus. Is Deī dextrā ēlātus, & prōmissum Sānctī Spīritūs ā Patre cōnsecūtus, effūdit hoc quod vōs nunc vidētis & audītis. Neque enim David ascendit in caelum, sed is ipse loquitur ad hunc modum: Dīxit Dominus Dominō meō, Sede ad dextram meam, dōnec tuōs tibi hostēs īnstar subsellī calcandōs trādiderō. Hoc igitur prō certō habeat omnis Īsraēlis posteritās, Dominum & Chrīstum factum ā Deō esse hunc ipsum Iēsum, quem vōs crucifīxistis.
Iūdaeī
Ō nōs impiōs! quid agēmus, virī frātrēs?
Petrus
Mūtāte prīstinam mentem, & abluiminī ūnusquisque in nōmine Iēsū Chrīstī, ad remissiōnem peccātōrum; & accipiētis mūnus sānctī Spīritūs: ad vōs enim pertinet prōmissiō, & ad vestrōs līberōs, & ad omnēs remōtiōrēs, quōscumque vocāverit Dominus Deus noster. Quamobrem habēte cūram salūtis vestrae, & ēripite vōs ex hōc perversō hominum genere.
Iūdaeī
Bene & līberāliter dīcis: & nōbīs omnīnō sīc placet, abluāmur.
Sententia
Dē spīrituālibus carnāliter iūdicant carnālēs.
Dē spīrituālibus carnāliter iūdicant carnālēs.