Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Septimus (Liber Quartus)
Stephanus. Act. 6. & 7.
Accūsātus impietātis Stephanus, causam dīcit tantō Spīritū, ut resistere nōn valentēs Iūdaeōrum prīmī, eum lapident.
Persōnae:
Testēs, Pontifex, Stephanus, Senātōrēs, Scrībae
Testēs, Pontifex, Stephanus, Senātōrēs, Scrībae
Testēs
Hīc homō nōn dēsinit impiē contrā hunc religiōsissimum locum, & contrā lēgem loquī. Etenim audīvimus eum dīcere Iēsum Nazarēnum ēversūrum esse hunc locum: & trāditōs nōbīs ā Mōse rītūs mūtātūrum.
Pontifex
Suntne ista vēra?
Stephanus
Attendite, frātrēs & patrēs. Deus glōriōsus appāruit patrī nostrō Abrahāmō, cum esset in Mesopotāmiā, antequam Charrās dēgeret, eīque mandāvit, ut ex solō nātālī dīgrederētur, venīretque in terram quam ipse eī ostenderet. Tum ille ex terrā Chaldaeā prōfectus, Charrās habitāvit, unde eum (mortuō ēius patre) Deus in hanc terram trānstulit, quam vōs nunc incolitis; in quā nūllam eī possessiōnem trādidit, nē vestīgium quidem pedis: & tamen prōmīsit, sēsē eī ēius possessiōnem datūrum, & ēius post eum sobolī, cum līberōs nōn habēret. Locūtus est autem cum eō ad hunc modum. Ēius posterōs peregrīnōs fore in terrā extrāneōrum, eōrumque servitūtem & iniūriās per quadringentōs annōs perpessūrōs: sed illam ego gentem cuī servient (inquit) ulcīscar; exībuntque posteā, & mē hōc ipsō in locō adōrābunt: Eamque rem, initō cum eō circumcīsiōnis foedere, fīrmāvit. Is genuit Īsaacum, eumque octāvō diē circumcīdit. Īsaacus Iacōbum, Iacōbus duodecim summōs patrēs. Summī patrēs invidā adductī, Iōsēphum in Aegyptum dūcendum vēndidērunt. Sed adfuit eī Deus, eumque ex omnibus anguistiīs ēripuit, & effēcit ut Pharaō Aegyptī rēx, eī suī sibi sapientiā commendātō, tōtīus Aegyptī, tōtīusque suae familiae prīncipātum trāderet: cum autem, ortā fame in omnī Aegyptō & Chananaeā, patrēs nostrī in magnā essent difficultāte cibāria; Iacōbus, quī audīvisset frūmentum esse in Aegyptō, eōs illō semel atque iterum dīmīsit; Estque Iōsēphus alterō itinere ā frātribus suīs agnitus, ēiusque genus Pharaōnī dēclārātum. Tum Iōsēphus patrem suum Iacōbum, & familiam omnem ad hominēs septuāgintā quīnque accersīvit. Dēscendit igitur Iacōbus in Aegyptum: ubi cum vītam fīnīvisset, ipse & patrēs nostrī trānslātī sunt Sichamam, & in sepulchrētō positī, quod ibī Abrahāmus argentī pretiō ā fīliīs Ēmōris emerat. Intereā, propinquante prōmissī tempore, dē quō Deus Abrahāmō iūrāverat, crēscēbat populus in Aegyptō multiplicī numerō. Dōnec exstitit rēx alius, quī Iōsēphum nōn nōverat. Is nostrum genus frūstrārī cōnātus, patrēs nostrōs eousque afflīxit, ut etiam fētūs eōrum expōnī cūrāret, nē cōnservārentur. Quō quidem tempore nātus est Mōsēs, vir Deō acceptus, quī domī paternae trēs mēnsēs ēnūtrītus, cum tandem expōsitus esset, sublātus est ā fīliā Pharaōnis, & ab eā prō fīliō ēducātus: fuitque Mōsēs in omnibus Aegyptiōrum disciplīnīs ērudītus, & dictīs factīsque potēns. Cumque iam quadrāgēsimum aetātis annum complēret, vēnit eī in mentem cōnsanguineōs suōs Īsraēlītās vīsere: cumque vīdisset quendam iniūriā affīcī, eum dēfendit, ēiusque iniūriam, caesō Aegyptiō, ultus est. Arbitrābātur autem cōnsanguineōs suōs intellegere, Deum ipsīs per ipsum salūtem dare, quod illī nōn intellegēbant. Posterō diē cōnspicātus eōs contendentēs, pācem inter eōs conciliāre studēbat cōnsanguineōs esse commemorāns. Cūr alius aliī nocēret? sed quī alterī faciēbat iniūriam, eum rēpulit, quaerēns quis eum prīncipem & iūdicem in eōs cōnstituisset? Num sē vellet interficere, quō modō prīdiē interfēcisset Aegyptium? Eō ex dictō Mōsēs aufūgit, & in terrā Madiānitārum peregrīnus fuit, ubi fīliōs duōs genuit. Perāctīs autem quadrāgintā annīs, appāruit eī in sōlitūdine montis Sīnā Genius Dominī in flammā & ardōre rubī. Quō spectāculō admīrantī, cum ad vīsendum accēderet, audīta Dominī ad eum vōx hūiusmodī est; Ego sum Deus patrum tuōrum, Deus Abrahāmī, Deus Īsaacī, & Deus Iacōbī. Hīc cum tremefactus Mōsēs nōn audēret intuērī, Dētrahe tibi, inquit ille, calceōs dē pedibus; nam locus in quō tū stās, sācer est. Vīdī afflīctiōnem populī meī quī est in Aegyptō; eōrumque gemitū audītō, ad eōs līberandōs dēscendī. Itaque volō mittere tē in Aegyptum. Hunc Mōsem, quem illī repudiāverant, quaerentēs quis eum prīncipem & iūdicem cōnstituisset; hunc ipsum Deus prīncipem & līberātōrem mīsit ductū Geniī, quī eī in rubō appāruerat. Hīc eōs ēdūxit, mīrāculaque fēcit & prōdigia, tum in Aegyptō & marī rubrō, tum in dēsertō, annīs quadrāgintā. Hīc est Mōsēs ille, quī dīxit Īsraēlītīs, Dominum Deum ipsōrum, vātem eīs ex eōrum cōnsanguinitāte suscitātūrum, ipsī Mōsī similem, cuī pārērent. Hīc ille est, quī in multitūdine fuit in dēsertīs cum Geniō, quī cum eō locūtus est in Monte Sīnā, & cum maiōribus nostrīs, quī vītālem accēpit doctrīnam, quam nōbīs trāderet: cuī nōluērunt dictō audientēs esse maiōrēs nostrī; sed eō reiectō, animīs sēsē in Aegyptum convertērunt, & ab Aarōne petiērunt, ut sibi faceret Deōs quī sē antecēderent. Nam Mōsī illī ā quō essent ex Aegyptō ēductī, sēsē nescīre quid accidisset. Itaque vitulum tum fēcērunt, & sacrificium statuae perēgērunt, dēlectātī operibus manuum suārum. Et Deus āversus, eōs sīvit prōlābī ad cultum astrōrum, quemadmodum in vātum monumentīs scrīptum est: Nunquid mihi victimās, & sacrificia obtulistis quadrāgintā annīs in dēsertīs, posterī Īsraēlis? An nōn adhibuistis tabernāculum Molochī, & sīdus Deī vestrī Rēmphānīs? quae vōs simulācra fēcistis ad adōrandum: ob quae ego trānsferam vōs ultrā Babylōnem. Tabernāculum ōrāculāre habuerunt maiōrēs nostrī in dēsertīs, sīcut praescrīpserat is, quī Mōsī ratiōnem ēius faciendī ostendit. Quod ab illīs acceptum, eōrum successōrēs cum Iōsuā intrōdūxērunt, tum cum invāsērunt in fīnēs eārum gentium, quās Deus eōrum adventū extermināvit; dōnec ventum est ad tempora Davidis: quī ūsus Deō faventē, voluit domicilium invenīre Deō Iacōbī. Salomōn autem aedem eī aedificāvit. Sed nōn in Templīs manū factīs habitat Suprēmus ille; quemadmodum dīcit vātēs, Caelum mihi sedēs est, & terra pedibus est scabellum: Quam mihi vōs domum extrūētis, (inquit Dominus) aut quis mihi locus quiētis erit? Nōnne mea manus fēcit ista omnia? Pertinācēs, & animō & auribus incircumcīsī, vōs semper Spīrituī sānctō rēstitistis, & vōs & maiōrēs vestrī. Nam quem illī vātum nōn sunt īnsectātī? An nōn eōs necāvērunt, quī adventum Iūstī praenūntiāvērunt? cuius vōs modō prōditōrēs fuistis & interfectōrēs: quī geniōrum administrātiōne acceptam lēgem nōn servāstis.
Pontificēs
Disrumpor prae īrācundiā. Hunccine tam arroganter?
Stephanus
Ecce autem, videō caelōs apertōs, & Fīlium hominis Deō ad dextram adstantem.
Senātōrēs & Scrībae
Ō impudentiam! Quid eum audīmus amplius? Invādāmus eum ūniversī, ēiciāmus eum ex urbe. Agite, iam lapidētur. Vōs testēs; vestrum est initium facere lapidātiōnis, sustinēte partēs vestrās.
Testēs
Nōs vērō perlibenter. Atque ut sīmus expedītiōrēs, hīc apud tē, adulēscēns, vestīmenta nostra dēpōnēmus.
Senātōrēs
Quid cūnctāminī? Ferite, ferite, etiam atque etiam geminā tē. Vōs omnēs cooperīte hunc lapidibus, cōnicite ūniversī, iacite grandine dēnsius.
Stephanus
Domine Iēsū, accipe spīritum meum.
Scrībae
Properēmus, obruāmus eum lapidibus.
Stephanus
Domine, nōlī in hōs vindicāre hoc facinus.
Sententia
Vēritātem impietātis locō habent rēctōrēs hūius saeculī. Ā quibus vēritāte vincuntur, eīs vim īnferunt. Sīc pugnant rēctōrēs tenebrārum hūius mundī.
Vēritātem impietātis locō habent rēctōrēs hūius saeculī. Ā quibus vēritāte vincuntur, eīs vim īnferunt. Sīc pugnant rēctōrēs tenebrārum hūius mundī.