Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Secundus (Liber Quartus)

Simōn. Iōan. 21.

Iēsus in vītam suscitātus, piscantibus suīs discipulīs appāret: Deinde cum eōs prandēre iussisset, Petrō violentam mortem praedīcit.
Persōnae:
Iēsus, Discipulī, Iōannēs, Petrus
Iēsus
Heus, iuvenēs! nunquid ēduliī habētis?
Discipulī
Nihil.
Iēsus
Iacite rēte ad dextram nāvis partem, & invenētis.
Discipulī
Faciēmus. Ō mīrāculum! tanta est in nostrō rēte piscium multitūdō, ut trahere nōn possīmus.
Iōannēs
Dominus est.
Petrus
Ego igitur indūsium succingam, & ad eum ad rīpam natābō.
Discipulī
At nōs nāvigābimus, neque procul ā terrā absumus. Iam appulimus. Hīc est prūnīs impōsitus piscis, & pānis.
Iēsus
Adferte dē piscibus quōs modō cēpistis.
Petrus
Attraham rēte ad terram. Ō magnum numerum piscium!
Discipulī
Quot sunt?
Petrus
Ēnumerābō. Sunt centum quīnquāgintā trēs.
Discipulī
Mīrum est, rēte nōn esse ruptum.
Iēsus
Venīte prānsum: vēsciminī hōc pāne, & pisce. Simōn Iōannidēs, dīligis mē plūs quam hī?
Petrus
Etiam, Domine, tūte scīs quam tē amem.
Iēsus
Pāsce agnōs meōs. Simōn Iōannidēs, dīligis mē?
Petrus
Etiam, Domine, tūte scīs ut tē amem.
Iēsus
Pāsce ovēs meās. Simōn Iōannidēs, dīligis mē?
Petrus
Domine, tū omnia scīs, tū nōstī quam tē amem.
Iēsus
Pāsce ovēs meās. Simul & hoc accipe; Cum essēs iuvenis, ipse tē cingēbās, & ībās quō volēbās: sed cum senueris, alius tē, cum manūs extenderis, cinget, & dūcet quō nōlēs. Sequere mē.
Petrus
Hīc autem quid?
Iēsus
Sī eum volō manēre dōnec reveniam, quid ad tē? Tū modō sequere mē.
Sententia
Iubente Chrīstō quī piscātur, fēlīciter piscātur: id quod hominibus secundum spīritum accipiendum est. Quī Chrīstum amat, huic Chrīstus ovēs commendat. Discipulī eadem est condiciō quae magistrī.