Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Quintus (Liber Quartus)
Prīmātēs. Act. 4.
Petrus & Iōannēs dē sānātō claudō ā prīmātibus causam dīcunt, & illīs interdīcentibus, nē deinceps Iēsum doceant, obtemperātūrōs sē negant.
Persōnae:
Senātōrēs, Petrus & Iōannēs, Prīmātēs, Annās, Caiaphās
Senātōrēs, Petrus & Iōannēs, Prīmātēs, Annās, Caiaphās
Senātōrēs
Quīnam potestāte, & cuius nōmine hoc fēcistis?
Petrus
Sī nōs hodiē dē collātō in hominem īnfirmum beneficiō interrogāmur, prīncipēs populī, & Īsraēlītārum senātōrēs, quānam rē sānātus sit: hoc vōbīs omnibus cumque Īsraēlītārum populō, nōtum esse volumus, sānātum esse in nōmine Iēsū Chrīstī Nazarēnī, quem ā vōbīs crucifīxum Deus ā mortuīs excitāvit. Per eum hīc adstat in vestrō cōnspectū sānus. Hīc est lapis ā vōbīs aedificantibus reiectus, quī adhibitus est ad caput angulī; nec est in aliō ūllō salūs, nec ūllum aliud nōmen est sub caelō hominibus datum, per quod nōbīs liceat servārī.
Prīmātēs
Hoc suprā omnia mīrābile est, hominēs illiterātōs & idiōtās tam cōnfidenter & scienter loquī.
Annās
Atquī erant hī Iēsū comitēs, & hīc homō vērē sānātus adest. Iubeantur exīre paulisper ā conciliō, ut hāc dē rē inter nōs cōnsultēmus: exīte paulisper. Quid faciēmus hominibus hīs? Nam cōnspicuum ab eīs mīrāculum ēditum esse, omnibus Hierosolymae incolīs manifēstum est, nec possumus negāre.
Caiaphās
Ita est. Sed nē haec rēs in vulgus dīmānet lātius, minēmur eīs ācerrimē, nē amplius hoc dē nōmine cuiquam mortālium verbum faciant. Nam quā ratiōne in eōs animadvertāmus, nōn videō. Omnis populus hāc dē rē Deum laudat: homō, cuī tam difficile in rē tam praesēns auxilium oblātum est, annum agit suprā quadrāgēsimum, estque omnibus nōtissimus.
Annās
Bene monēs. Intrōmittantur.
Caiaphās
Attendite, Galilaeī. Interdīcitur vōbīs, nē omnīnō vōcem mittātis, nēve doceātis nōmine Iēsū.
Petrus & Iōannēs
Utrum aequum sit, & Deō probārī possit, vōbīs obtemperāre potiūs quam Deō, vōs vidēritis. Nōs quidem nōn possumus quae vīdimus, & audīvimus, nōn dīcere.
Caiaphās
Vōs, nisi malō coāctī, rēctē facere nescītis. Sed nisi pārēbitis, vestrae contumāciae poenās acerbissimās luētis.
Sententia
Beneficia dīvīna prō maleficiīs habent prīmātēs orbis, vēritātemque praedicārī nōn patiuntur. Vēritātem suam cēlāvit Deus sapientēs & līterātōs, eamque patefēcit parvulīs. Deō magis oboediendum est quam hominibus.
Beneficia dīvīna prō maleficiīs habent prīmātēs orbis, vēritātemque praedicārī nōn patiuntur. Vēritātem suam cēlāvit Deus sapientēs & līterātōs, eamque patefēcit parvulīs. Deō magis oboediendum est quam hominibus.