Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Quartus (Liber Quartus)
Claudus. Act. 3.
Claudum sānant Petrus & Iōannēs. Deinde cursū factō populī, Petrus ad populum dē Iēsū (in cuius nōmine fuerat sānātus ille) verba facit. Hīc superveniunt sectae Doctōrum, & Apostolōs in vincula dant.
Persōnae:
Claudus, Petrus & Iōannēs, Populārēs, Sacerdōtēs, Antīstitēs fānī, & Sadducaeī
Claudus, Petrus & Iōannēs, Populārēs, Sacerdōtēs, Antīstitēs fānī, & Sadducaeī
Claudus
Respicite hunc miserum claudum, virī optimī, quem māter claudum peperit, ita ut nunquam sēsē pedibus potuerit sustinēre. Date mihi aliquid, honōris & amōris Deī grātiā, ut vōbīs Deus sēsē vīcissim benignum praebeat.
Petrus
Aspice nōs. Neque argentum mihi, neque aurum est, sed quod habeō, hoc tibi dō. In nōmine Iēsū Chrīstī Nazarēnī, surge & ambula.
Claudus
Ō mīrum mīrāculum! Ut mihi roborātī sunt pedēs! Ut nunc fīrmiter incēdō! Ō quam dulce est, cōnsecūtum esse bona, quibus carueram! Agō tibi grātiās, Deus optime maxime, cuius tantō sum beneficiō sānātus. Vah! quam iuvat ingredī & salīre!
Populārēs
Nōnne hīc est mendīcus ille claudus quī solēbat prō foribus templī sedēns mendicāre?
Populārēs
Plānē is est: nec possum satis mīrārī hunc tam expedītē nunc ingredī, quī anteā locō sē movēre nōn posset.
Populārēs
Videor mihi somniāre. Subsequāmur eum: ingreditur in porticum Solomōnis.
Petrus
Quanta hūc concurrit multitūdō! Quid hoc admīrāminī, virī Īsraēlītae? aut quid nōs intuēminī, quasī prīvātīs vīribus, aut pietāte efēcerimus, ut hīc incēderet? Deus Abrahāmī, & Īsaacī, & Iacōbī, patrum nostrōrum, illūstrāvit puerum suum Iēsum, quem vōs in cōnspectum Pīlātī adductum repudiāstis, cum ille absolvendum iūdicāsset. At vōs, sānctō & innocente repudiātō, petiistis hominem homicīdam vōbīs condōnārī, & vītae auctōrem occīdistis, quem Deus ā mortuīs excitāvit. Cuius nōs testēs sumus: ēiusque nōminis fīdūciā, hīc, quem vidētis & nōstis, rōborātus est, & illius cōnfīdentia integerrimam valētūdinem in vestrō omnium cōnspectū cōnsecūtus. Et nunc, frātrēs, sciō vōs per imprudentiam fēcisse, ut etiam vestrōs prīncipēs. Sed Deus, quae tot suōrum vātum vōce praedīxerit passūrum esse Chrīstum, ea hōc modō perfēcit. Quamobrem revertīminī ad sānitātem, ut dēleantur vestra peccāta, dōnec recreātiōnis tempora veniant ā Dominō, cum praenūntiātum vōbīs Iēsum Chrīstum mittet: quem oportet caelō continērī usque ad tempora īnstaurātiōnis omnium, quae Deus tot suōrum sānctōrum vōce vātum iam ōlim praedīxit. Mōsēs enim maiōribus nostrīs ita dīxit: Vātem vōbīs suscitābit Dominus Deus vester, ex vestrā cōnsanguinitāte, meī similem; eī pārēbitis ad omnia quae vōbīs dīcet. Quod sī quis vātī illī dictō audiēns nōn fuerit, is ex mediō hominum tollētur. Eōdem modō tam multī vātēs, quī ā Samūēle deinceps fuērunt, quī haec tempora praedīxērunt, & tantō ante dēnūntiārunt. Vōs estis ex vātibus ortī, & in eō foedere comprehēnsī, quod percussit Deus cum maiōribus nostrīs, cum dīceret Abrahāmō, Per ēius sēmen fēlicitātem cōnsecūtūrās omnēs orbis terrārum nātiōnēs. Ad vōs prīmum Deus suscitātum puerum suum Iēsum mīsit, quī vōbīs fēlicitātem afferret, sī modō vestram ūnusquisque ā suīs vitiīs discesserit.
Sacerdōtēs
Ēnimvērō iam ferendum nōn vidētur, tantam eīs licentiam darī, ut populum pūblicē doceant. Nam quid futūrum est?
Sadducaeī
Quid, nisi, ut nōbīs relictīs, omnēs ad eōs trānseant? Nam quod resurrēctiōnem mortuōrum, per nesciō quem Iēsum futūram praedicant, facile animōs imperītae multitūdinis in suam sententiam pertrahunt.
Antīstitēs fānī
Itaque mātūrē occurrendum huic malō est. Comprehendite eōs, satellitēs, cōnīcite hōs nūgātōrēs in vincula. Hīc illī nocte garriant, crās nōbīscum sēriō disputābuntur: nōn iam cum indoctīs ratiōnem habēbunt, quōs possint facile sēdūcere; ad pontificēs eīs, & prīncipēs, & senātōrēs, & scrībās veniendum erit, quī eōrum argūtiās vehementius refūtābunt. Nam plēbem quidem habent ad omnia sequācem.
Sententia
Chrīstī nōmen est omnipotēns. Vēritātī solent invidēre & adversārī ductōrēs mundī.
Chrīstī nōmen est omnipotēns. Vēritātī solent invidēre & adversārī ductōrēs mundī.