Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Primus (Liber Quartus)
Barabbās. Matth. 27. Marc. 15. Lūc. 23. Iōan. 19.
Pīlātus Iūdaeōrum importūnitāte fatīgātus, Iēsum damnat ad crucem; Barabbamque latrōnem dīmittit.
Persōnae:
Pīlātus, Pontificēs, Iūdaeī, Iēsus
Pīlātus, Pontificēs, Iūdaeī, Iēsus
Pīlātus
Nunc, Iūdaeī, addūcō vōbīs eum, ut intelligātis mē nūllum in eō crīmen invenīre. Ecce homō!
Pontificēs
Crucifige, Crucifige.
Pīlātus
Comprehendite eum vōs, & crucifīgite: nam ego nūllum in eō crīmen inveniō.
Iūdaeī
Nōs lēgem habēmus, quae iubet eum morte plectī, quī Fīlium Deī sē fēcit.
Pīlātus
Metuō quōrsum ēvādant haec. Undenam es? Mihi nōn ēloqueris? An nescīs mē potestātem habēre tuī vel crucifīgendī, vel relaxandī?
Iēsus
Nōn habērēs ūllam in mē potestātem, nisi ea tibi data esset supernē. Itaque is quī mē tibi trādidit, in maiōre culpā est.
Pīlātus
Hīc quidem mihi āmittendus est, videō.
Iūdaeī
Sī eum āmittis, nōn es amīcus Caesarī. Quīsquis enim rēgem sē facit, adversātur Caesarī.
Pīlātus
Age iam ēdūcam eum ad vōs. Ecce rēx vester!
Iūdaeī
Tolle in crucem; tolle in crucem.
Pīlātus
Rēgem ego vestrum in crucem!
Iūdaeī
Nūllum habēmus rēgem praeter Caesarem.
Pīlātus
Nihil agō, videō: cēdendum est multitūdinis libīdinī. Cedō hūc mihi aquam, hāc manuum lōtiōne testātum volō, Iūdaeī, mē in sanguine hūius innocentissimī virī ab omnī noxā abesse. Vestra culpa estō.
Iūdaeī
Ēius sanguinem nōs, nostrīque posterī luāmus.
Pīlātus
Ego Barabbam hunc latrōnem līberum habētō: Iēsum autem vestrō arbitriō in crucem tollendum: abdūcite.
Sententia
Potestās ā Deō est. Caesarī malunt servīre inimīcī Chrīstī quam Chrīstō; & latrōnem līberārī, quam īnsontem: Utinam nōn eadem fīerent hodiē!
Potestās ā Deō est. Caesarī malunt servīre inimīcī Chrīstī quam Chrīstō; & latrōnem līberārī, quam īnsontem: Utinam nōn eadem fīerent hodiē!